TERENTIITot meme impediunt curae, quae meum animum diuerse trahunt:Amor, huius misericordia, nuptiarum solicitatio,Tum patris pudor, qui me tam leni passus est animousque adhuc,Quae meo cunque animo libitum est, facere: eine ego utaduorser? hei mihi,Incertum est, quid agam. M. misera timeo, hoc incer-tum quorsum accidat.Sed nune peropu est, aut hunc cum ipsa, aut me ali-quid de illa aduorsum hunc loqui.(liturDum in dubio est animus, paulo momento huc illuc impelP. Quis hic loquitur? Mysis salue. M. o salue Pamphi-le. P. quid agit? M. rogas?Laborat è dolore: atque ex hoc misera solicita est, diemQuia olim in hunc sunt constitutae nuptiae: tum au-tem hoc timet,Ne deseras se. P. hem, egone istuc conari queam?Ego propter me illam decipi miseram sinam?Quae mihi suum animum, atque omnem uitam credidisQuam ego animo egregie caram pro uxore habuerim:Bene, & pudice eiù doctum, atque eductum, sinam,Coactum egestate ingenium immutarier?Non faciam. M. haud uereor, si in te solo sit situm:Sed uim ut queas ferre. P. adeon' me ignauum putas?Adeon porro ingratum, aut inhumanum, aut ferum,Vt neque me consuetudo, neque amor, neque pudorCommos
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten