186
8) Aus der Expositio super Cantica graduum = Catal. nr. 32.
Hs. O, Bl. 94r.
311. Pro illa terrestri Jherusalem, in qua Salvator nosterpassus est atque sepultus, eo quod peccatis nostris exigentibus dataesset in manus Sarracenorum, multis iam annis oravimus etnecdum venit pax eius. Ante hos octo annos facte sunt treuge interChristianos et Sarracenos usque ad annos decem et reddita est Jheru- asalem Christianis, iam non civitas, sed congeries lapidum 1 ). Melius illifuisset, si stetisset sub tributo; nam templum Domini usque hodie abinfidelibus detinetur et ipsi in eo adorant. Satis lamentabilis est paxista, unde de illa dici non potest quod 'habundancia' sit inhabitantibuseam, sed 'diligentibus' illam (Ps. 121, 6). Puto iam annos effluxisse ioquadraginta 2 ), ex quo data est in manus inimicorum, et in eius libera-cione innumerabiles turbe populorum credencium mortui sunt, regumvidelicet, ducum, comitum nobiliumque et ignobilium: hü omnes prodileccione eius, immo illius, qui in ea pati atque sepeliri dignatus est,extincti sunt. i">
312. Talis erat pax cuiusdam divitis, qui anime sue dicebat: „Ani-ma, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede,bibe, epulare." Pax talis quam sit periculosa et vere paci quam con-traria, Salvator declarat, cum subdit: 'Dixit autem illi Deus: „Stillte,hac nocte repetent animam tuam a te; que autem parasti, cuius erunt?" 20(Luc. 12, 20).
313. 'Virgam peccatorum' (Ps. 124, 3) specialiter intelligere possu-mus dominium advocatorum huius temporis, qui eos, quos racione ad-vocacie sue defendere tenebantur ab omnibus hostibus, per multas etgraves exacciones amplius affligere solent ac depredari. Respicite ad- 25vocatos ecclesiarum, quales sunt hodie: bona ecclesiarum, ad quarumdefensionem libere electi sunt, omnia sua esse dicunt, necnon et homineseisdem bonis attinentes. Ante hoc quadriennium, ut scitis, propter ad-vocaciam unius ecclesie, S i b e r g e n s i s 3 ) videlicet, quam cum C 0 -loniensis archiepiscopus 4 ) ad eandem advocaciam electus liberare soconaretur de manu illius, qui eam tenebat B ), tota pene diocesis tantis
28 quadringennium C l .
! ) Vgl. Nr. 2t4. Caesarius hat den Vertrag Friedrichs II. mit demSultan Al-Kamil vom Februar 1229 im Auge. Er schreibt also 1237.
2 ) Vielmehr 'quinquaginta' (seit 1187), wie Schönbach II 37, Anm. 4bemerkt hat.
3 ) Siegburg. Vgl. Schönbach II, 42 ff.
4 ) Heinrich I. von Molenark (1225—1238).
") Heinrich IV., Herzog von Limbui - g und Graf von Berg (1225—1246).Der Krieg um die Siegburger Vogtei, die die Erzbischöfe zurückzuerlan-gen suchten, fällt schon ins Jahr 1230 nach der 4. Fortsetzung der Chro-nica regia Coloniensis (ed. Waitz S. 262); vgl. Knipping, Regesten III,