185
7) Aus den 22 Sermones über den 118. Psalm = Catal. nr. 31.
Hs. C 1 , Bl. 29r.
307. Clericorum regulariter vivencium lex est regula sancti A u -gustini, lex monachorum regula sancti Benedicti, quam tem-pore professionis sue singuli monachorum coram Deo et sanctis eiusse servaturos promittunt, eandem promissionem scripto firmantes. Quod
s autem per eandem legem post mortem iudicandi sint, subsequens pro-bat exemplum. Cum in L o c o sancte Marie 1 ), domo ordinis C i -sterciensis, frater quidam laudabilis vite et monachus valde dis-ciplinatus, Swido nomine, defunctus esset, cuidam fratri iuniori postdecessum suum per visionem manifeste satis apparens ait illi: „Nosti,
10 frater, quid de monachis fiat, quando de corpore exeunt?" Respondenteillo: „Non", adiecit: „Sanctus Benedictus illis occurrens cum re-gula ex prima sentencia versiculum unum legendo percurrens ita con-cludit: „et cetera" tuncque singulos interrogat: „Observasti illud, fra-ter, annon?" 'Respondente illo: „Eciam, pater, custodivi" vel: „non cu-
19 stodivi", — non enim ausus est dicere, nisi quod verum est, — sequen-tem sentenciam sub consimili interrogacione concludens universa regulecapitula percurrit. Quodsi inventus fuerit observator regule, adiudicaturglorie; si transgressor, pene. — Ecce! sie unaqueque professio seeun-dum legem, quam in via vite presentis elegit, iudicabitur.
so 308. Cum essem novicius, quidam venerabilis abbas ordinis nostriquoddam verbum memoria dignum et utile satis, sicut postea expertussum, cordi meo impressit, dicens: „Si vis pacem habere cordis tui etsine scandalo esse, noli de institutis discipline multum disputare et pre-latorum tuorum dieta, facta sive preeepta iudicare."
25 309. Cum a quodam decano in matutinis danda esset benedicciosuper lectorem et ille inclinato capite diceret: „Domine, iube benedi-cere", respondit decanus ex nimia ebrietate hesterne diei adhuc temu-lentus: „Largitor omnium bonorum benedicat potum servorum suo-rum." Non enim per Organum oris iste 'ymnum' Domino, id est lau-
so dem 'eruetabat' (Ps. 118, 171), sed de pleno vase cordis sui vinum ad-huc indigestum extra ruetabat.
310. Cum quidam frater ordinis nostri ante paueos annos defunc-tus cuidam confratri suo post mortem apparuisset et ille requisisset destatu eius, respondit: „Deus ignoscat prelatis nostris; sepe enim indis-■« crete preeipiunt, quorum tarnen preeepta multum figant. Quod ego,dum viverem, non attendens eorundem preeeptorum occasione in pur-gatorio penas satis graves sustinui."
16 consilii C l .
309. Vgl. Nr. 178 (Abart hiervor).
>) Marienstatt, s. Nr. 43. 91. 106.