498 Nr. 302. 1544.
Clarissimo viro Chunrado Peutingero,
patricio Augustano,
iureconsulto, domino suo colendissimo,
Xystus Betuleius Augustanus S.D.
Dicebas nuper, clarissime vir, Cornelii Galli 1 senectutem tibi
tuae quasi speculum esse: ex ea siquidem omnem tuam aetatem
ita repraesentari, ut ne Durerus quidem yQcuputÖTSQov effigiare
potuerit. Quod in his quodammodo crediderim, quae in ipso
aetatis flore tibi sunt peracta, quae ipsi:
Dum iuvenile decus, dum mens sensusque manebat,orator toto clarus in orbe fuit. 2
Neque enim permansisti viduo frigidus usque toro, sed eabenedictione abunde es usus, quam Dominus diligentibus se peros propheticum 3 pollicetur: ut cuius uxor Margareta Welseria,patricia Augustana, mulier inter heroidas ob egregiam virtutemet cordatam prudentiam numeranda, similis viti fructiferae lateridomus adhaerenti, cuius liberi veluti consitae ex ordine olivae,quos non modo ipsos, sed ex ipsis natos nepotes literis imbuitipsa, raro nostri saeculi exemplo. Et quoties felicissimum illudvestrum coniugium apud animum reputo, quam sit iam annis XLet amplius ab omni iurgio tranquillum, in memoriam revocaresoleo, num ex antiquitate simile aliquando legerim: sed nequic-quam. Multis nominibus illud praefero, cuius vestigia vestris inaedibus conspiciuntur, cuius verba, si forte lector aequus requirat,adpingam:
„Perpetuae securitati. C. Iulianus Iulius Mun. Illlviralis sibi etSecundiniae Pervincae coniugi carissimae erga se diligentissimaesingularis exempli pudicitiae, quae vixit an. XXXXV menses VII
1 Unter dem Titel .Cornelii Galli fragmenta" hatte i. J. 1501 PomponiusGauricus in Venedig (Panzer 8 S. 358 Nr. 8) fünf Elegien veröffentlicht, inderen erster die Leiden des Alters geschildert werden. Der Verfasser dieserDichtungen ist jedoch nicht Cornelius Gallus, der Jugendfreund Vergils undGünstling des Augustus, der 26 v. Chr., beim Kaiser in Ungnade gefallen,freiwillig aus dem Leben sdiied, sondern ein um die Mitte des 6. Jahrhundertsdichtender EtruskerMaximianus. Vgl.Sdianz-Hosius, Gesch. d. röm.Literatur4,2(1920) S. 76 ff.
2 Maxitnianus 1, 9f. (Poetae Lat. min., ed. Baehrens, 5 S. 317).' Vgl. Eccli. 26, 3.