Druckschrift 
Konrad Peutingers Briefwechsel
Entstehung
Seite
487
Einzelbild herunterladen
 

Nr. 295. 1537 März 8. 487

Demonicum adulescentem l saepius ac saepius perlegeris et prosequenda atque utenda virtute, quae ibi traditur. Saltem prae-ceptorum eorum (fidei nostrae non adversantium) non solummemineris, et hiis diligenter obtemperabis. Tum etiara volo,ut indecoras et inutiles doctrinas respuas ac penitus abiicias.Glauconem quidem Socrates apud Platonem in X. de republicainter caetera ita adloquitur: Scito autem, inquit, hymnos in deoset optimos viros, laudationes dumtaxat, ex poesi in civitate ad-mittere oportere. Si autem voluptuosam Musam in canticis etcarminibus acceptaveris, voluptas in civitate ac dolor pro legeet pro illo, quod semper Optimum visum, ratione seil., domina-buntur. Et denuo subiungens ait: Haec itaque in eam senten-ciam dieta sint nobis, quod merito e civitate poesim, quae talissit, expulimus. 2 Ita enim mihi in mentem venit te olim plusOvidianis amoribus quam Vergilianis heroieis carminibus oblec-tatum fuisse. Uterque, fateor, Lacialis linguae peritissimus etpro ea instituenda praeeipue aecomodatus, sed quantum ad bonosmores capescendos observandosque, est Vergilius tum graviortum utilior. Habes etiam in iuris civilis pandectis non solumeiusdem linguae et pro illa tunc aetate eleganciam, sed etsummam iuris prudentiam. In his velim te plurimum et con-tinue te exerceas, ut, si te de iuris interpretacione et potestateloqui contingat, non ex recentioribus, sed e veteribus Ulis inter-pretibus, quorum imp. Iustinianus aug. de iuris origine meminit, 5verba Latina et elegancia mutuare debes. Quibus et Cicero deoratore, de offieiis et orationibus ac aliis plerisque operibus suis,praeeipue topicis, similiter et Plinius alter in epistolis plurimum ad-stipulantur. Sic itaque non in supervacaneis et inutilibus, sed inbonis et conducentibus cum ad corpus tuum tum ad animumstudiis operam navabis. Caeterum hoc etiam mihi placeret pluri-mum, cum Lovanii ad tempus aliquod publice non legeretur,interim te Bruxellas conferres ibique iudicio coram imperialicaussarum actiones audires excerperesque a caussarum advocatiset patronis cum ingenio cautellas, et si quae alia virum bonum

1 Diese unter dem Namen des Isocrates gehende Rede gilt heute als un-edit; vgl. Pauly-Wissowa, RE 9, 2 Sp.2196.

2 Vgl. Plato, De republ. 10. 7f. (607).• Vgl. Dig. I tit. 2 de orig. iur.