Druckschrift 
Konrad Peutingers Briefwechsel
Entstehung
Seite
456
Einzelbild herunterladen
 

456 Nr. 280. 1530 Sommer-Herbst.

Quae vero Blondus Ab inclinatione imperii libro primodecadis terciae de Flaminia atque Aemilia refert, 1 non admodumnecessarium puto referre, cum Dign. Tua non modo hunc, sedet Germanos historiarum authores tibi a nie commodato datossolita tua diligencia revolveris, legeris ac consideraveris. Forteeciam hoc te non latet, quod Blondus idem in illustrata Italiaregione septima ait: „Mutinam, quae nunc extat, novam esse etvetustae 8 fundamenta pauxillum distare; quis autem vel hancaedificaverit novam vel fuerit veterem demolitus", dicit se noninvenire et subiungit: „Certum tarnen habemus ipsam, quae nuncest, trecentesimo quinquagesimo abhinc anno non fuisse et utrius-que solum annis ante reaedificationem quadringentis municionibusin urbem coactis caruisse. In historiis enim Gothorum Lango-bardorumque nusquam eius nomen invenitur, quoniam Bononiae,Taneti, Brixilli et Parmae nomina ibidem sint frequentia. Quaratione in ea divisione terrarum Italiae, quam Carolus Magnuset Hluduvicus ac alii filii et nepotes <Romana> cum ecclesiafecerunt, in neutrius partium sortem haec ipsa civitas venit. Undenee pontifici Romano censum pendet nee ab imperatore aliquam bdependentiam habet." Hactenus Blondus. 2

Si igitur Mutina non est vetusta nee pontifici maximo iuresubiectionis censum pependit, quomodo a Pippino, Carolo etceteris imp. successoribus donata vel confirmata fuerit, 8 nonplane perspicio.

Quae autem Pippinus rex et imp. caes. Carolus aug., eiusfilius, ecclesiae Romanae donarint, refert clarissimus iurisconsultusLeupoldus Bebenbergius <!> Germanus, ab Ioanne Andreae inadnotacionibus suis ad Guilhelmum Durandum, quem appellant

a vetusta Hs. b aliquo Hs.

' Vgl. Blondi Flava Historiarum ab inclinatione Romanorum imperiilibri, Venetiis 1483 (Hain*3248), fol.F2*>.

2 Blondi Flava. . .. Italia illustrata, Venetiis 1503, fol. H 5'.

3 In einer besonderen, an den Empfänger unseres Briefes gerichtetenundatierten Denkschrift (München, StsB: Cod. Lat. 4029 fol, 183r-187r; Entw.)hat Peutinger noch dargetan, daß insbesondere in der Urkunde Rudolfs vonHabsburg vom 14. Febr. 1279 (MG Constitutiones 3 Nr. 222 S. 206ff.), in derdieser dem Papste Nikolaus III. die der Römischen Kirdie von früherenKaisern und Königen geschenkten Besitzungen unter genauer Aufzählungbestätigt, Modena und Reggio nicht genannt seien.