450 Nr. 280. 1530 Sommer-Herbst.
excusa comperimus, cum una sit Regium Lepidi colonia ex Pto-lemaeo (item ex Plinio, Naturalis historiae libro III. capite XV. : »„Regienses a Lepido"), verum (prout supradixi Ptolemaeum nondebito ordine pictum) cui, prout exemplaria eius ostenduntur,plena fides non est adhibenda. Ioannes enim a Monte regio 2Germanus, rarissimae eruditionis vir, in praefatione sua contraCremonensia in planetarum theoricas deliramenta ita ait: „Quidquaeso fiet, si traductoris incuria primum exemplar vicio sit ob-ductum aut ab esurienti quovis librario perperam immutatum?Quorum profecto utrumque cernere est in eo opere, quod hodiepro Geographia Claudii Ptolemaei circumfertur: ubi nee literaliscontextus auctoris Graeci a respondet senteneiis Iacobo AngeloFlorentino invertente, neque tabulae provinciarum particulariuma Ptolemaeo institutam servant effigiem, sed frivolam ab hominefamelico passae sunt mutacionem. Igitur qui se habere putabitCosmographiam Ptolemaei, ne umbram quidem tanti operis poteritostentare fidemque nemo <non> habebit summatim dicenti mihi:Opus hoc nondum apud Latinos translatum esse, praesertim sireseiverit ipsum ob difficultatem suam diu apud Graecos quoqueperditum omninoque interiturum fuisse, nisi monachi cuiusdammaxima vigilantia repertum esset." Hactenus Ioannes. 3 Idem,quod et plane perspeximus in patria nostra Augusta Vindelicorumin tabula quinta Europae, quam ultra flumen Licum posuit, cumsit sita eis Licum et intra Vindam, 4 quae flumina sub Augustaconfluunt ac deinde Lici nomine dumtaxat in Denabium <!>emerguntur.
Et quoniam supra Antonini Pii fragmentum sexti itineris,quo in Galliam itur, retulimus illudque itinerarium plane sit de-perditum, habemus tarnen vetusta exemplaria manuscripta etunum, quod in Galliis formis excusum, 5 e quibus vias illas,
8 generi Hs.
1 Plinius, Nat. hist. 3, 116.
2 Joh. Müller von Königsberg i. Fr. (Regiomontanus).
3 Disputationum Iohannis de Monte regio contra Cremonensia in plane-tarum theoricas deliramenta praefatio. In der bei Erh. Ratdolt s. I. 1482 er-schienenen Ausgabe (Hain* 14110) steht die zitierte Stelle auf fol.c3 v f.
* Die Wertach. 5 Siehe den genauen Titel dieses Pariser
Druckes des sog. Itinerarium Antonini oben S. 449 Anm. 3.