Druckschrift 
Konrad Peutingers Briefwechsel
Entstehung
Seite
424
Einzelbild herunterladen
 

424 Nr. 268. 1528 Februar.

sum, vir clarissime, rebar me tibi rem non ingratam facturum,si quid eius generis monimentorum a Graecis scriptoribus editumad te mitterem. Itaque inter caetera, quae hoc temporis ex Lucianovertenda suscepi, duorum quoque philosophorum vitae in manusmihi venerunt, nempe Peregrini et Demonactis, in quibus de-pingendis non alio quam in Alexandro Pseudomante usus estLucianus artificio, hoc est limato et exculto. Has ergo vitas, Chuon-rade, patrone incomparabilis, a me Romano sermone utcunqueinstructas tibi mitto muneri, cum ob tuam in me peramicam bene-volentiam, tum ob eam caussam, quam dixi: quod harum rerumadmiratorem et mirificum et singularem iam olim te esse cog-noverim. At enim philosophos hie plane diversos videbis, cumin altero perfeetae virtutis exemplum, in altero simulatae tantumsapientiae imaginem Lucianus haud dubie ostendere voluerit. Quidenim fuit Demonacte civilius aut popularius, qui, tametsi philo-sophus esset, tarnen a communi hominum vita et sensu nullavitiatus insolentia aut philosophica morositate corruptus abhorruit?Contra quid Peregrino insolentius aut popularis admirationis (quamunam omnes sua prodigiosa vivendi ratione constat venatos essephilosophos) cupientius? quem in tantum gloriae sitis excaeca-verat, ut omnibus absumptis admirationis captandae praestigiis,quibus vulgi oculos dementare solitus est, demum etiam semetflammis absumendum sacrarit, non ob aliam caussam, quam utmortuus quoque admirationi esset populo. Nee mihi dubium estin hoc Peregrino Lucianum, summae virum prudentiae, inditiumfacere voluisse, cuiusmodi res esset ambitiosa gloriae cupiditas,quam inconsulta, quam praeeeps et quae fere semper temeritatemcomitem secum habeat et <pihxvxiav sociam. Nee vero usque adeopopularium animis facessit negotium, quam excelsos animos fereomnes oecupat, et quo altiori magnitudine mens praedita fuerit,hoc facilius hac siti capitur tantoque impensius gloriae desiderioinfestatur, ita ut praeclare scripserit Lucianus: rd q>dödo£ov fxövoväqjvxröv ianv rolg nävv fiav/MOTOic; elveu ÖOXOVOI. 1

Animi abiecti et sordidi rebus capiuntur humilibus, at sub-limes et excelsi illam internam in aliorum animis repositam opi-nionem affeetant: et huius consequendae gratia nihil non faciunt,parum nonnunquam reputantes, quam prudenti consilio invidio-

1 Vgl. Lucianus, De tnorte Peregrini cap. 38.