Druckschrift 
Konrad Peutingers Briefwechsel
Entstehung
Seite
419
Einzelbild herunterladen
 

Nr. 265. 1527 Sommer. 419

Remitto libros nuper creditos, 1 vir praestantissime, operoseamelectos, qui ut in luceni ob multorum utilitatem prodeant dig-nissimi ab optimis quibusque iudicabuntur. Tuae ergo erit Prae-stantiae, lumen non sub modio occultare, a sed supra candelabrumponere 2 , ut cibum spiritualem habeat anima, quo se per divinissi-mum eucharistiae sacramentum reficiat, corpus vero vertigine velscotomia aegrum non careat pharmaco.

Sententiae tuae, qua caput Ioannis VI. 3 non tantum de spiri-tuali manducatione verbi Dei (ut plerique et quidem diserti faciunt),sed et de sacramentali, qua verum Christi corpus manducatursanguisque eius verus bibitur, adseris intelligi, gratulanter sub-scribo, 4 quum verba capituli quam plurima clarissimam de verocorpore et sanguine Christi mentionem faciant, ut et tu ipseaccuratissime adducis. In eo libro literas aliquas omissas asteriscisnotavi duabusque annotationibus signaturas quasdam adiunxi, utlector diligentius eas perlegat; eisdem namque tu nonnullis eucha-ristiae osoribus maledicendi viam praecludis. Vellem, ut absolutoad praelum opusculo pausae debitae 1 non omiterentur differentia-que inter ,quae' pronomen et ,que' coniunctionem necnon inter,quum' (vel quom) adverbium et ,cum' praepositionem haberetur.Caeterum quum Tuae placuerit Praestantiae, epistolium libroContra vertiginem praemitterem (tempore seil., quo chalcographoliber ad aedendum datus fuerit), quo lectori significarem, quura te iureconsulto pharmaca expetierim, quem scientiarum paeneomnium scierim haud ignarum: Forsan ex risu, quem tibi provo-cavi, alter Isaacus patriarcha (quemadmodum Abrahae per Sarramuxorem obvenit) nasceretur, in quo repromissio fiat curationumaeque vertiginis atque scotomiae; aedito namque in lucem librogaudebo quoad vixero, ut eosdem patientibus morbos causa extiterim,qua eis salubria per tuam industriam medicamina provenirent.:l oecultare am Rande nadigetragen. b verbessert aus deditae.

1 Es handelt sidi, wie die folgenden Ausführungen Bilds zeigen, umeine — heute versdiollene — Schrift „De eudiaristia" und um die obenS. 405 Anm. 2 erwähnte Abhandlung über Sdiwindel und Kopfsdimerz.

2 Vgl. Matth. 5, 15. » Joh. 6, 51—58.

4 Über Bilds reges Interesse für die seit Ende 1523 gerade audi in Augs-burg (vgl. Roth 1 S. 197ff.) lebhaft erörterte Abendmahlsfrage vgl. A. Bigcl-mair, Der Briefwechsel von Oekolampadius mit Veit Bild: Reformationsgesdi.Studien u. Texte 40 (Briefmappe II), 1922, S. 131 ff.

27*