Druckschrift 
Konrad Peutingers Briefwechsel
Entstehung
Seite
340
Einzelbild herunterladen
 

340 Nr. 210. 1521 April 20.

ceterosque amantes tui omnia, quae necessaria sunt scire, ad teperscribere non dubito.

Nos adhuc Dei benignitate belle vivimus sani et validi;domos aedificamus et hortos; nemo est, qui non aliqua in reoccupatur, quae tu re ipsa ita invenies, cum redditus nobis fueris.Omnino enim aliam domus nostrae formam adspicies proqueruituro paene tugurio preciosam arcem extra portam offendes.In pomoerio vero, tuis deliciis, te ipsum amplius non cognosces,ita ornatum et cultum videbis. In horto vero Plutonis et Dianaequantam amoenitatem contemplaberis! In summa nihil hie erit,quod delectationem nullam afferat. Adsit modo corporum nostro-rum vigor et incolumitas, ut frui his liceat. Tres fratres, Claudius,Christophorus et Chrysostomus, strenue operam in literis navantsub eorum praeeeptore Piniciano. Una dumtaxat querela superte, pater mi! Quoties enim bibliothecam tuam ingredior, libriomnes clamant, praesertim Erasmi et Plinii, tum Hieronymi, inter-rogantes, quando dominus et patronus eorum redeat, quamdiu incarcere licet spacioso includi, a tineis et blattis corrodi debeant?Alioqui rosas, lactucas aliasque horti herbas facile pacaremus,soli libri absentiam tuam diutius ferre se non posse queruntur!Sunt inter eos, qui nuper abire volentes alas sumpserant; dice-bant enim se velle Wormatiam volare ad dominum et authoremsuum, cui pro veritate tuenda 1 adstare vellent. Nos vero vix eosretinuimus affirmantes ipsum dominum non indigere opera eorum,sed Deum, summam veritatem, habiturum defensorem; quibusplacati pedem retulerunt

Haec sunt, pater observandissime, quae exercendi ingenii etmanus meae gratia ad te scribere volui. Tu, si occasio oblatafuerit, Thomae Mori tui, viri clarissimi, filias nomine meo salutes.*

zwei Antworten des Rates vom 19. März und 12. Mai. in denen Peutingermitgeteilt wird, daß die den Berichten an die Stadt beigelegten Briefe anseine hausfrau dieser sofort zugestellt worden seien.

1 Die Sadie Luthers.

2 Mit Thomas Morus war Peutinger (ebenso wie mit Erasmus) EndeJuli 1520 am Hoflager Karls V. in Brügge persönlidi bekannt geworden:vgl. oben S.325 Anm.l und P. Kalkoff in dem dort genannten AufsätzeS. 479. Konstanzes Bitte an den Vater läßt darauf sdüießen, daß dieser mitdem englisdien Kanzler, der in Worms nicht anwesend war, in Briefwechselstand, wovon sidi aber nidits erhalten hat. Über die drei Töditer des Morus