Druckschrift 
Konrad Peutingers Briefwechsel
Entstehung
Seite
314
Einzelbild herunterladen
 

314 Nr. 197. 1519 Mai 15.

quibusdam calculis novisse creditur. Qui solus semper caverenovit esse dictum sapientissimi, nam vnb nav-ä UOm axogntcovevöei. 1 O si viveret Maximilianus! Qui sanctimonia Phocion,moderatione Scipio, integritate et continentia Cato, magnanimi-tate Pompeius, fide Fabritius, pietate Regulus, temperantia Curius,iusticia Camillus, magnificentia Lucullus, humanitate Marcellus,eloquio Tullius, sententiis Pericles, scite et breviter dictis Augustus,linguarum cognitione quemvis Mithridatem superans, in contem-nenda avaritia, omnium vitiorum metropoli, quovis stoico rotundoconstantior, unus in omnibus omnia et cum, ut Cl. Claudianus

poeta christianus scribit,

mortalibus, ex quotellus coepta coli, nunquam sincera bonorumsors ulli concessa viro. 2

At alia dos alio adsit homini: Maximilianus erat, in quemmixta fluebant omnia, quae in caeteros divisa. O si viveretMaximilianus. Tarn promiscua sese instruxisset opera, ut actumesset iam de crudo Turcarum collo. Nam si Romani pontificisdecimationibus sub christianismi iugum Turcae mitti possent,iamdudum essent sine gladio et hasta devicti. Germania tandemsapit vacuo ventre legatum remittens apostolicum. 3 Sed libetper parecbasin Viatoris ac Pasquilli dialogum adponere. Est mihiamicus amicissimus in Utopia insula a Thoma Moro suo peni-cillo egregie illustrata. Qui mihi hunc columbae sub alas alli-gatum deferendum tradidit. Talis est:

V. Cur Leo cardineum patrem dimisit ad oras

Germanas? Trutina res eget illa gravi.P. Non opus est, multis labyrinthum involvere verbis:

Quod rigidos posset ducere ad astra Qetas.V. Omnis homo mendax, mordaci rädere vero

nemo audet, dicam; quae mihi coepta tarnen

non dicam. P. Dicas. V. Regina peeunia cogit.

Fer loculos, magni seeptra Leonis habes.

Non amor illa movet tarn magna negocia, prineeps

singula nummus habet, euneta moneta potest.

1 Vgl. Suidae Lexicon, ed. Gaisford-Bernhardy, 2 Sp. 1371.

2 Claudius Claudianus, De consulatu Stilidionis 1, 24 ff. (ed. Th. Birt:MGH, Auct. ant. 10 S. 190). 3 Der Augsburger Reidistag hatteam 27. Aug. 1518 die von dem päpstlidien Legaten Kajetan beantragte Türken-kriegssteuer abgelehnt; vgl. Pastor 4, 1 S. 169.