Druckschrift 
Konrad Peutingers Briefwechsel
Entstehung
Seite
312
Einzelbild herunterladen
 

312 Nr. 197. 1519 Mai 15.

Gedruckt: D. Ioannis Alexandri Brassicani, poetae et oratoris a caesarelaureati, Caesar. In officina excusoria Ioannis Miller Augustae Vindelicorum13. cal. augusti anno salutifero 1519. Fol. A 2'—A 3v.

Clarissimo atque humanissimo viro Cuonrado Peutin-gero Augustano, divini et humani iuris consultissimo,domino et moecenati suo candidissimo, Ioannes Ale-xander Brassicanus, poeta et orator a caesare laureatus,

S. P. D.Ornatissime vir, dici non potest, quam acerbe feram diviMaximiliani caesaris optimi maximi immaturum atque adeo Om-nibus, qui vel boni viri pilum habent, importunitate ipsa im-portuniorem obitum. Sed quid Simonideae lachrimae 1 aut Niobesdolores prosunt? Abiit in communem locum, ingens humanaefragilitatis exemplum nihil esse tarn summum, nihil tarn suprapericula tendere, quod non insperatissimae mortis adamantinaeferiant ruinae quodque non solstitiali morbo decidat.

Serius aut citius sedem properamus ad unam. 2

O si viveret Maximilianus, amor mundi, orbis deliciae, Germaniaeoculus, populi salus, bonorum orchestra, probitatis datus, caesarinnocens, princeps clementissimus. Qui sacri Romani imperiivallum atque fossa fuit, quo melior non repertus, quo iustioremnon radiosus sol vidit, qui Germaniam bellis minime bellis fluc-tuantem composuit tanquam tranquillam quam mare, cum ibieducit pullos suos, alcedo reddidit, qui principes pulchram ap-parans fabricam tenacissimo fidei glutino coniunxit, qui intestinisaestuantes odiis aut volentes paci restituit aut nolentes obtortocollo totis evertit fundis, digna dignis undique tribuens, quiregionem cervigeram (palumbe iam ad aream usque adducta)omni oculi ictu hostibus expositam tarn longis anfractibus, tarnversicoloribus consiliis, ut modo res ipsa docet, tutatus est. O siviveret Maximilianus, qui Venetos sine cornibus hircos sybariticoturgidos spiritu, quibus nemo neque fuit, est aut erit unquampunior, non tarn magnis quam dignis adfecit incommodis, quiBohemicae superstitionis perfidiam liquidis auspiciis fudit atque

1 Der große Lyriker Simonides von Keos (556 — 468 v. Chr.) gründeteseinen Ruhm vor allem auf seine Totenklagelieder und eine Elegie auf diebei Marathon Gefallenen; vgl. W. v. Christ, Gesch. der griedi. Lit. l h (1908)S.209f. » Ovid., Met. 10, 33.