Druckschrift 
Konrad Peutingers Briefwechsel
Entstehung
Seite
304
Einzelbild herunterladen
 

304 Nr. 191. 1518 August 13.

Chuonradus Peutinger Augustanus

Michaeli Humelbergio Ravenspurgensi S. P. D.

Putas in caussa illa testamentaria nön scribendum esse, cumlegato acceptato testamentum Udalricus ille tuus ratum habuit,nee sibi ultra actionem competere. Et ita ego puto. Pactum qui-dem dotis vel doti adiectum testandi facultatem non impedit;cautius quidem id apponendum fuisset. Etsi testamentum illudiuris scripti solemnitate debita defectum non mediocrem patiatur,attamen nostri doctores id etiam adfirmant: quod constitutionesive (aiunt) statuto magnus ille numerus testium septem in pau-ciorem cogi possit, dum divinum ius, quod duos vel tres testesexpostulat, non laedatur. Cui statutum Nurmbergense non re-pugnat, quo testari etiam coram duobus (dum ex senatu nominatifuerint) permissum est. Bene iudicio meo Udalricus egit, quodlegato habito a lite et rixosa illa vexatione se quietum et liberumreddidit. Multa pro eo dici possent. An autem ex hiis utilitatemconsequi valeat, nunc non satis diiudicare possum. Scripsi multa,sed, ut ingenue fatear, concludentia minus. Quod actum est,putavi et puto esse tutius. Te ut verum et integrum amicumfallere nolo. Quid alii opinantur, ipsi viderint. Haec tecum utamico et pro amico scribo. De schedula non dubito hanc utvoluntatem ultimam et iuris solemnitate carentem oppugnari posse.Sed quid agitur, si testamentum ipsum firmum permanet? Quareremitto exempla, quae apud me dimiseras.

Aegidius noster 1 nondum venit; cum venerit, cuius reditumin dies speramus, sibi tuas humanissimas literas perlegendas dabo.Vale. Tabellarius accelerat.

Die 29. maii anno 1518.

191.An Petrus Bonomas, 1518 August 13. Augsburg.

Bischof von Triest.

Er finde sich gern damit ab, daß Bonomus die von ihmselbst längst beabsichtigte Herausgabe der Gedickte an BlasiusHölzl ihm vorweggenommen habe.

Gedruckt: Complurium eruditomm vatum carmina ad magnificum virumD. Blasium Hoelcelium, sacri caesaris Maximiliani consiliarium, moecenatem

1 Aegidius Rem: vgl. oben S.186 Anm.2 sowie unten Nr. 199f.