302 Nr. 189. 1518 Mai 25.
differtur, conventu 1 ipse coram de multis colloquar, nihil pro-perandum ad te putavi. Tu vero desine aliquid ingratitudinissuspicari: non sie memoria excidit, quanta tu nuper diligentiaquantoque studio redeuntem ex Italia nie commendaverisMaximi-liano caesari, qui cum tua gravi oratione in consessu amplissimo-rum virorum de meis studiis deque illa aerumnosa per Europamperegrinatione, simul de quadam mea feliciter illi pugnata pugnapersuasus esset, ut me honoraret, quos tu non magnificos titulos,quae non celebria nomina, quas immunitates, quae privilegia nonprotulisti, ut ingratissimus sim omnium qui usquam vivunt mor-talium, nisi te valde amem ac reverenter colam. Proinde continuooculis meis obversatur, qua me primum hospitalitate in tuamdomum aeeepisti; deinde qua praedicatione quibus amicis com-mendasti; postremo qua pompa ad caesarem adduxisti; ut illetuo instinetu ad se admisit, ut coronam poeticam imposuit, illamaio coronam, illam lauream, quam tu ante domi tuae, aecuratecontexente et adornante filia tua Constantia, omnium quae isticsunt puellarum et forma et moribus praestantissima, apparaveras. 2Haerent ista mihi animo ac diutissime haerebunt, tarn quia perse magna satis sunt, quam quia augent" ea, quae b tibi, civitatepariter ac ordine diverso, aeeepta refero. Quod ubi cogito, etquia ab ineunte aetate sie vitam institui, ut quam gratissimus essestudeam, erga eos praesertim, quorum aliqua in me benignitas,nedum benemeritum, perspeeta sit, nunquam desino magnificetuam in me benevolentiam tuaque ista merita commemorare.Quodsi molesta fuit haec tibi taciturnitas mea, da veniam iugiposthac literarum missione resarcire paranti.
il äuget die bisherigen Drucke. b quod die bisherigen Drucke.
1 Der ursprünglich auf den 18. April 1518 nach Augsburg ausgesdiriebeneReidistag wurde erst Anfang Aug. eröffnet; vgl. FRC 2, 2 S. 959 und 964.
2 Die vorstehenden Sätze sind neben dem kaiserl. Privileg vom 12. Juni1517 (U. Hutteni Opera, ed. Boedäng, 1 S. 143 f.) und Huttens Brief an Eras-mus vom 21. Juli 1517 (Opus epistolarum Des. Erasmi Rot., ed. Allen, Nr.611,3 S. 25 ff.) die Hauptquelle für die Gesdiidite von Huttens Dichterkrönung;vgl. dazu Strauß a. a. 0. S. 198ff. und 0. Harnack, Ulrich v. Hütten, in: ,1mMorgenrot der Reformation"* (1915) S.495f. Zu den Worten de quadammea feliciter illi pugnata pugna (Huttens siegreidier Kampf mit fünf Fran-zosen in Viterbo 1516) s. Strauß S.117.