218 Nr. 126. 1513 Juli 25.
pericula vel aquarum molestiam amitterem, tota mea opera acquasi harum rerum gloria perderetur. Pauper quid tunc agendum,non satis perspicerem.
Aliqua de Luitolfo subiungam, quae tarnen te latere noncredo. Anno salutis 48. super 900. caesar Otto Magnus filiumsuurn Luitolfum Hermanno principe defuncto Suevorum ducemdeclaravit. Is deinde ad annum 5. patri rebellans ad Hilerum,Sueviae flumen, villam quoque Tirssen acie utriusque iam in-structa patri pugna congredi volebat. Verum divus UdalricusAugustensis et Hartpertus Curiensis ecclesiae episcopi bello in-fecto Luitolfo ipsi parentis gratiam impetraverunt. Luitolfus propatre Italiam deinde concedens Berengario profligato, eius quoquefilio capto Italiae regno potitus est, tandem Plombini Ottone filiorelicto morte immatura occubuit; Moguntiacum delatus eo lociconditus iacet. Ottoni, cum infans esset, Burchardus in Sueviaeducatu subrogatur. Is, quod Italia denue rebellaverat, Adelbertofugato et Guidone fratre eius occiso Italiam ipsam Ottoni caesariiterum pacatam" reddidit. Anno deinde 65. supra 900. mortemobivit et Augiae, in insula Rhenana, est sepultus. Otto tunc,Luitolfi filius, paterno ducatui restituitur; et quod Heinricus,Magni Ottonis ex fratre Heinrico nepos, tum b quoque caesarisHeinrici augusti II. pater, cum Heinrico Augustensium episcopoa caesare Ottone II. defecerat, ducatui eius Baioarico (quod tenebat)substituitur, sed Ottone, Sueviae et Baioariae duce, mortuo Hein-ricus idem Baioaricum denuo recipit, Suevis vero Chuonradusdux dicitur. Haec ex Hermanno Veringiorum comite congessimus. 1Gregorius vero Turonensis regum quorundam Thuringorum me-minit. 2 Sed de his alias. Galfredus de rebus Britanniae ad tevadit, eo pacto, ut redeat, quem velim remittas; aliud quidemexemplar non habeo. 3 Verum ut semel finem faciam, te colo etobservo meque tui deditissimum diiudicato et principi nostroliberalissimo humiliter me commenda.
Ex Augusta Vindelicorum 8. kal. sextilis anno salutis 1513.
a paratam Erstdruck. b dum Erstdruck.
1 Vgl. MGH, SS. 5 S. 114 ff.
2 Gregorius Turonensis, Hist. Erancorum 3, 4.
1 Von der Historia Britannica des Galfridus Monmutensis war 1508 inParis bei Badius Ascensius „cura et impendio magistri luonis Cavellati" eine