Druckschrift 
Konrad Peutingers Briefwechsel
Entstehung
Seite
203
Einzelbild herunterladen
 

Nr. 120. 1513 Mai. 203

Claudium Piurn filiolum tuum et optimae puellum indolisadversa valetudine laborare ex Graeco Beati nostri Rhenanielegiaco deprehendi et dolenter quidem; in calce vero literarumtuarum convalescere et pristinae restitui sanitati lego et voluptateadficior non parva. Quum enim tibi charus sit, non minus obspem, quam de se praestat optimam, quam quia filius, etiam mihi,qui te aperto pectore (ut dicitur) ardenter complector, non potestnon charus esse eoque in adversis moerorem, in secundis verolaeticiam mihi adferre solet.

Delector tibi iucundam esse amiciciam Beati et te mutuiterillum amare. Dignus quippe est, quem effusissime ames. Nonhaesito, quin liberaliter tibi in amore respondeat. Tale mihi dehomine utriusque studiosissimo facile persuadeo.

Quod Iacobus Wimphelingius, vir impense quidem doctus etde Germania nostra quam optime meritus meique admodumStudiosus, nonnullorum scriptis seductus Paulum nostrum Tar-sensem, Theocritae filium, sacros non celebrasse hymenaeos as-serere ausit, non miror, quum neque ipse quidem Paulum inPaulo (ut facile auguror) unquam legerit, quem si iam aliquandolegeret, profecto palinodiam caneret. Etiam manum non verterim,si pertinax stilum non verterit, sed eadem cantilena perpetuoraucesceret. Neque illum ipsum cum suo illo satellitio pluris quampulicem elephas lecerim. Hac enim in re lolio victitantes turpitercoecutiunt et andabatarum more pugnant, quicunque nobis ad-versam sententiam defensitant (sed Hieronymum inter hosce nonnominarim, cui tarnen in subsequentibus conlectaneis faberrimusFaber faberrime satisfecit). Paulum nimirum in Paulo, id est ealingua, qua suas epistolas plerasque omnes conscripsit, nonviderunt, non legerunt, non cognoverunt. Qui namque id potuis-sent Graecarum literarum studio nunquam dediti, sed huiusceliteraturae penitus rüdes et ignari? Cuius si unquam studiosifuissent, non semper in sole (nisi coeciores talpis fuerint) cal-ligassent, sed nobiscum recte sensissent, nos cum illis immo.Sed quid nobiscum? Immo cum deifero Ignatio, cum casto etsancto demente, qui in primaria illa ecclesia apostolorum comiteset cooperatores extitere, immo plus cum ipso Paulo, qui in epistolissuis plus quam semel uxorem suam legitimam aperte signatequeappellitat. Quod et superioribus annis Capnion noster et item