196 Nr. 117. 1513 April 15.
Augsburg, StA: Welser-Selekt. Reinsdir.; nur Nadisdirift, Untersdiriftund Adresse (wie bei Nr. 110) eigenhändig.
S. plurimam. Nisi suis te Aegidius noster 1 literis excusasset,iucundissime sororie, profecto non mediocriter miratus fuissem,quod tuarum nichil a 26. die ianuarii ad me dedisti literarum. 2Sed et ipse non ignoro tuae te voluntati per occupationes satis-facere non semper posse. Non idcirco tarnen minus tibi remmeam Augustensis canonicatus scio fore curae. Quae hie ea incausa acta sunt, ex literis meis, quas ad te 14. februarii dedi,' 1abunde didicisti. Nam ex eo tempore fere nichil in iudicio fac-tum est, nisi quod declarationis sumptum in iudicio exhibueruntadversarii et praeterea processum vigore compulsorialium specia-lem in partibus habitum produxerunt. Quae in ipso processucommeantur, ea omnia adhuc non habeo explorata. Mitto cumpraesentibus ad te litteras compulsoriales generales ac mandatumad eas deducendum.* Ulis oro curare velis, ut coram aliquo eli-gendo compulsore exhibeantur per genitorem meum compulsumlitterae orienales<!> contractus inter eum et senatum Augustensemhabiti eo tempore, quo ipse genitor ad civitatem Augustensemreeeptus est sub certis condicionibus, 5 quarumquidem litterarumexemplum parens ille meus ad me nuper misit in vernacula lingua.Exhibitis huiusmodi literis producantur testes, qui sigillum senatusrecognoscant, petatque procurator meus illas exemplari et autori-tatem compulsoris interponi. Sed unum advertendum est, utIo. Layman, capituli procurator, 8 de cuius procurationis mandatohie constat in actis, aut si quis est alius procurator partis ad-versae in civitate Augustensi, is vel decanus et capitulum capi-tulariter congregati principales personaliter ad omnia citentur percompulsorem. Quodsi nee ipse Io. Layman nee alius quispiamcapituli procurator praesto sit, qui vocari possit in persona, etdecanus legittime requisitus capitulum convocare noluerit autaudienciam recusaverit dare, praemissa protestacione super huius-modi requisitione et recusatione et confecto desuper instrumentopublico citentur singulares capituli personae tot quot commode
1 Aegidius Rem; vgl. oben S. 186 Anin. 2.
8 Peutingers Brief vom 23. Jan. 1513 ist nidit erhalten.
3 Nr. 110. 4 Diese Beilagen des Briefes sind nidit erhalten.
5 Vgl. oben S. 151 Anm. 3. 6 Vgl. oben S. 188 Anm. 2.