Druckschrift 
Konrad Peutingers Briefwechsel
Entstehung
Seite
88
Einzelbild herunterladen
 

88 Nr. 54. 1507 Dezember 18.

imo nec licet, qui se divinis semel mancipaverunt obsequiis, adactus redire saeculares neque habitare in urbibus, qui monasteriissunt addicti. Piscis in coquina et monachus in principis curiaab extremo nihil videntur distare periculo, quoniam morti uterqueest proximus, alter videlicet vitae et carnis, alter spiritus et mentis.Nam sicut impossibile piscem videtur diu in culina differenduma morte, cum propterea sit illatus, ut comedatur ab hominibus,ita non est possibile, quod monachus in curia principis vel intumultu mundanae actionis propositum suum monasticum in-violatum custodiat, maxime si eum ambitionis aut avaritiae cupidoextra monasterium trahat. Secus est iudicandum, si ad hoc ipsumcompellat quempiam ratio pietatis. Ego autern quietis et pacisamator, qui tumultuosam propterea dimisi abbatiam Spanhemenseinper invidiam aemulorum praestita mihi occasione istamque reverapauperculam assumpsi, ut a curis mundi aliquantulum liber etabsolutus mihi et studio vacem scripturarum, in consilio mentisdudum iam Studium teuere et continuare decrevi solitudinis, etquantum sine iniuria fieri potest curae pastoralis, nullam demundi negociis habere sollicitudinem. Quodsi M las regia prochronicorum aeditione meo delectatur officio, voluntarius et paratussum,hicinmeofacerecoenobiolo, quicquidlucubranduminiunxerit,modo labor ipse meus aliquantulum pro loci recompenseturnecessitate, ne gravis persona iudicetur mea alienis intenta velonerosa. Amicissimo tarnen affectui tuo erga me gratias iterumatque iterum ago et ne moleste feras hanc meam sententiam oro.

Vale sanus et foelix longoque tempore salvus.

Ex Herbipoli sexta die mensis septembris. Anno christia-norum 1507.

54.An den Kardinallegaten 1507 Dezember 18. Augsburg.Bernardino Carvajal.

Sucht unter Berufung auf die Verdienste der deutschenKönige und Kaiser um Papsttum und Kirche, sowie auf dieguten Absichten Maximilians die päpstlichen Bedenken gegenden Romzug des Königs zu zerstreuen und fordert den Legatenauf, zwischen Julius II. und Maximilian zu ihrer beider undder ganzen Christenheit Heile ein Bündnis zustande zu bringen.