Druckschrift 
Konrad Peutingers Briefwechsel
Entstehung
Seite
61
Einzelbild herunterladen
 

Nr. 35. 1505 vor September 17. 61

utriusque nostrum labor et diligentia posteris ad maiora ela-boranda argumenta esse queat.

Vale ex aedibus tuis, contubernio nostro litterario Augustensi.

35.An Konrad Celtis. 0505 vor September 17. Augsburg.),Hat, der Aufforderung des Celtis folgend, seine Inschriften-sammlung dem Drucker Erhard Ratold zur Veröffentlichungübergeben. Das noch nicht ganz vollendete Kaiserbuch kannerst nach Prüfung und Verbesserung durch Celtis und andereGelehrte herausgegeben werden.

München, StB: Cod. Lat. 4028 fol. Jvf. Eigenhändige Abschr. (Vgl. dieVorbem. zu Nr. 34.)

Conradus Peutinger Augustensis, iur. utr. doctor,Conrado Celti Protucio, Germano poetae, S. P. D.Pro solita tua pietate et diligencia, quibus Germaniam nostramillustrare atque exornare non desinis, tum amore patriae nostraeAugustensis et quo reverendos nobiles et egregios viros, ecclesiaemaioris canonicos, et cives conterraneos nostros et eciam me,plurimum tibi deditos ac litterariae tuae sodalitatis institutae com-militones, prosequeris, efflagitatas a te tociens vetustissimas in-scriptiones, quae aput nos et in dioecesi Augustensi marmoreislapidibus prisca erudicionis et nobilitatis nostrae testimonia in-veniuntur, impressoribus traderem, ut hominibus studiosis vetu-statem ipsam venerantibus comunefierent; quae quidem res cumsatis honesta videretur, patriae eciam nostrae non ingrata, egovero, tametsi mediocriter valeo, summum in hiis conquirendisStudium adhibui, ut tu et caeteri candidi aestimatores facile diiudica-bitis. Sed quia diuturnitate temporum lapides ipsi imaginibusatque inscriptionibus vetustis sculpti plerumque detriti, conlapsi,obruti et, quod iniuriae veterum monumentorum accedit insciciaet negligencia nostrorum hominum, vel igne in calcem solutivel in fundamentis aedificiorum positi sunt, docent haec portae,porticus, horti, domus quoque plurimae. Quicquid autem incuriosaevestutati superfuit, id est fragmenta, conlegi, descripsi et Erhardo Ra-toldo concivi nostro, opifici artis impressoriae diligenti et docto,qui etsi caeteros facile supereminet omnes, tandem imprimendadedi. Is enim cura et impensa sua inscriptiones has novis formis