40 Nr. 20. 1504 Oktober 19.
plerique solent) quicquam süperbe tumideve, nihil denique cupidevel libidinose agis, sed omnes ad te ingredientes benevolentissimeexcipis, comitaris, prope eos subsistis, omnibus et occurris. Haere-mus lateri tuo quique accedimus, quod, etsi emines, ambulastarnen inter nos, quasi pares tibi essemus. De insigniis militaribusordineque equestri tibi partis omnes gratulantur. Dum pridie idusseptembris noster invictus caesar Bohemorum quattuor milia incampis Noricis non longe a Ratispona Danubiana, sua et ImperiiRomani libera civitate, primus ante suos hasta congressus fudit,profligavit, occidit et plerisque captivis vitam elargitus sarcinisque,armis et universis eorum impedimentis in praedam concessis cumexercitu ovans atque triumphans Ratisponam est reversus, ubi tuetiam una tuis stipatus, iustum sacri Imperii bellum fovens, armatusinsidens equo, quid Marte fremente valida manus possit, conflictuexpertus es. 1 Admirandum et illud profecto, quod invictus caesartarn incunctanter celeritateque nimia apud Rhenum sita oppida,arces, genteset provincias subiugaverit.* Danubium deinde petens,Bohemica victoria potitus ad fines Alpium tandem Rhaeticarumoppidum Kuefsteinium munitissimum super Aenum flumen, abaccolis Inum appellatum, in Baioarico ducatu non longe abillustris comitatus Tirolensis finibus situm, per dies continuosdecem, quibus id et arcem eius obsidione cinxerat, tormentisminacissimis (quas a sono bombardas nuncupant) adeo con-quassavit, ut muris solo aequatis facilem sibi ingressum apperuerit,oppidoque 5. idus octobris in deditionem coacto a. d. 17. kal.novembris 3 ipsam denique arcem quasi inoppugnabilem murislaceratis atque fractis cepit. Deo itaque maximo optimo adiutoreM ,em eius in dies maiora aggressuram speramus.
Sed ut tandem ad te redeam, qui virtutibus tuis perpollentibuseam tibi famam conquisivisti, ut omnes in amore tuo quottidie
1 Matth. Lang hat am 27. Sept. 1504 von Augsburg aus an den KanzlerCyprian von Serntein einen Beridit über die Sddadit bei Schönberg gesandt;ein Auszug daraus ist veröffentlidit von O. Redlidi in den Mitt. d. Inst. f.Osten. Gesdiiclüsforsdi. 9 (1888) S. 109 Mm. b.
5 Über Maximilians erfolgreidien Feldzug in der Ortenau im Aug. 1504vgl. Ulmann 2, S. 214f.
3 Diese beiden Daten sind nidit ganz richtig: die Übergabe der StadtKufstein erfolgte am 12. (nicht 11.) Okt., die Einnahme der Feste Geroldseckam 17. (nidit 16.) Okt.