Druckschrift 
Monumenta Wormatiensia : Annalen und Chroniken
Entstehung
Seite
119
Einzelbild herunterladen
 

Vita Burchardi. 119

verterit peccatorem ab errore viae suae, salvavit animam suam a morte, ut aitIacobus apostolus. Ergo animam tuam a morte salvabimus, si dicta quae de- Jac 3,19,20monstramus caute perscrutando pura mente recondis. Scripsisti namque hoc:»In sacra scriptura Moysen et Heliam quadraginta dies ieiunasse legimus,sed an se ab omni alimento abstinuerint, multi dubitamus." Nodum in sscyrpo quaeris; Labores quippe perdit, qui nodum in scyrpo quaerit. Estenim nodum in scyrpo quaerere, ex aperlissima ac verissima ratione dubi-tationis nodositatem connectere et ex serenissima luce densissimae nebulaecrassitudinem contrahere. Serenissimam dico lucem videlicet sanctam scriptu-ram, in qua factis et dictis unusquisque fidelium corrigitur; per quod et spe- 10culum vitae merito nominatur. Est enim sancta scriptura utrarumque legumet novae et veteris testamenti declaratio. Si quis autem insani capitis ex il-lius lucidissimis iudiciis non corrigitur, vanitatis ludibrio illusus decipitur.Vanitatis ludibrio unusquisque decipitur, qui stultitiae vitio vanissimo capituret non virtutem quaerit nee vitium fugit. Igitur omne vitium fugiendum est; 15certe stultitia fugienda est; hoc quippe vitium hominis est. Et econtra om-nis virtus requirenda est; sapientia quidem requirenda est; ipsa enim virtusDei est. Quam summo studio maximaque diligentia requirat, qui Dei fortemvirtutem cognoscere cupiat. Quid enim est fortius quam Dei virtus, quidlucidius quam quod Dei veri solis illuminat radius, quid veracius quam quod 20senpsit ipsius veritatis manus? Ait enim scriptura: Descendit Moyses demonte, duas tabulas lapideas portans in manibus suis, scriptas utrasque di-gito Dei. In quibus etiam tabulis subtitulatum est: Moyses Dei servus ieiu-navit quadraginta dies et totidem noctes, ut legem Domini mereretur acci-pere. Quid mirum, si Moyses illo iubente ieiunavit, in cuius regno nunquam asullus esurivit, sub cuius persona ad corrigendum Israeliticum populum huius-modi verba correctionis propheta proclamavit: „Si esuriero, non dicam tibi,meus est enim orbis terrae." Et iterum: „Numquid manducabo carnes tau- <», j2,"mrorum, aut sanguinem hircorum potabo?" Ille quippe, qui ex nihilo euneta crea-y it, in regno gloriae suae numquam esurivit, numquam sitivit, nee umquam 30dormivit, ut scriptura ait: „Ecce non dormitat neque dormitabit qui custodit p,aim. 120,4Israel." Igitur, filiole, verbi gratia mea dicta intellige. Si quis nostrumalieuius regis vel praepotentis imperatoris consilio interfuisset, cum diversassui regni divitias inspiceret, cuius eibi vel potus interim dulcedine capi po-tuisset? Vidisset namque ministros diversi generis vestibus indutos, domum 3.sinclitam variis ornamentis insignitam, aurum purissimum signis ac precio-sissimis lapidibus ornatum, ipsumque regem, Corona ac regali diademate re-nitentem, divitias regni sui caute traetantem ac mysticas consilii sui rationesenucleantem. Et si lubrica et transitoria huius mundi gloria hominem intantum delcctat, ut praecedens natura naturalia reputet, quanto magis coe- 40lestis aeternalisque gloria Summi Moysen, Deum timentem eiusque praeeeptasequentem, mundana oblivisci fecit? Interf'uit enim saneto consilio regis ae-terni; viderat et gloriam Domini, hoc est tabernaculum non manu factum,id est non huius creationis; audierat vocem Domini dicentem sibi: „Prae exoa. 33,13caeteris diligo te et ex nomine novi te." Quadraginta enim annos pro qua- 45draginta diebus per manum Moysi eduxit Deus populum suum per desertum,