118 Vita Burchardi.
cogunt, aliqua ratione protulissem, ut tuae probitatis doctissimo eruditus
documento, rei agnoscerem veritatem; quoniam quicumque ex sanctarum
sententiis scripturarum titubationis incidit periculum, nisi emendatus confes-
sionis satisfactione mundator ipsamque cognoscat veritatem, gravis culpam
s reatus incurrit. Quapropter meae vulnus conscientiae valde dolens ultraque
celare metuens, tuae dignissimae sanctitati fiducialiter aperio, ut hoc quod
latet intrinsecus patefiat extrinsecus. Nam huius dictaminis compositionem,
nullius sagacitatis protervitate succinctus, sed sitibundi ingenii raritate, Deo
teste, valde coactus, sanctitati tuae propono, quo nie corrigas certioremque
10 istius investigationis mc facias, quia te typura illorum gerere vicemque scio
Marc. i,it tenere quibus dominico dicitur colloquio: „Vobis datum est nosse mysterium
regni Dei." Cum autem veram conscientiae meae confessionem faciens, ad
veritatis agnitionem, tua monstrante prudentia, pcrvenero, ab omni reatus
mei sorde mundatum ac tuae sanctitatis innoccntiaeque me fore participem,
15 et spero et firmiter credo, quoniam, si verum non esset, psalmista non dixisset:
Paaim. 17,26 „Cum sancto sanctificaberis et cum innocente innocens eris." Sed quia ul-
ceris mei dolor me semper angendo tuam cogit adire clementiam, quaesti-
uncunlam, pro qua istius pitatioli congeriem composui, ambagibus cunctis
proiectis, tuae prudentiae, quam mihi succurrendam a fore non dubito, prout
20 potero ungue tenus exprimere non desisto. In sacrosanctae scripturae volu-
minibus Moysen et Heliam quadraginta dies ieiunasse lcgimus, sed an ab
omni alimento se abstinuissent, multi dubitamus. Christum dominum nostrum
cursum quadraginta dierum ieiunasse et triplieem idcirco temptationem tole-
rasse, scio et veraciter credo; sed an ullus hominum hoc fecerit dubito;
25 quia si Moyses vel Helias aut prophetarum aliquis quadraginta dies unius-
cuiusque cibi abstinuisset, diabolicae temptamenta probationis, ut autumo,
non evasisset; nam, ut ita dicam, facilius esset, hominem passibilem probari
quam dominatorem totius creaturae temptari. Nunc autem tibi hoc tractan-
dum relinquo, quoniam de talibus ultra loqui tremisco. Scriptum namque
Matth. 12,36 30 est: „Omne verbum ociosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem
de eo in die iudicii." Istius vero investigationis interrogationem quam pluribus
proposueram sapientibus; cum non sum edoctus, crescit morbus praedictus
centuplicatus. Quapropter tua me sancta veritatem cdoceat sapientia, ut laqueum
reatus non incurram, sed poenitentiae vel verae confessionis fruetum acquiram,
Rom.io,io 35 quem apostolico dicenda ,promisit' sapientia: „Confcssio fit ad salutem."
19. Ut autem haec servus Dei perspexit, huiuscemodi correctionis verbaeidem iuveni die tertia rescripsit:
Quod me de quadragesimali ieiunio Moysi et Heliae quasi dubitandointerrogasti, ex hoc te, fili care, diutius dubitare nolo. Quia Deo adiuvante40 planissima expositio est, hac te instruere cupio. Nam ut ipse confessus es,si quis de sententiis sanctarum scripturarum dubitaverit, nisi satisfactione re-sipuerit, gravis culpam reatus incurrit; si autem ingenii ariditate scu aetatistemeritate sive ignorantiae obscuritate aut negligentiac conculcatione illusus,titubationis incidit periculum, et corrigit quis eum: scire debet, quoniam qui con-
4.5 a ) KDr; suocurrendum.