100 Vita Burchardi.
conturbat, narrabis, et propositum anirni tui a me non celabis, quia ad quae-cumque me vocabis, meum consilium atque auxilium paratum habebis." —„Oportune, frater, inquam, dilecte mi, me hie invenisti, et quasi exoptatusmihi advenisti. Iam dudum enim animi propositi aliqua vel dietatis vel pro-6 ditione sermonis tibi aperire cogitabam. Sed multis affectum meum impe-dientibus, usque modo differebam. Verum inter haec multa maximum mihifuit hoc impedimentum, quod quae exeogitavi in palam promere dubitavi.Ipse enim nosti, quam perniciosi sunt homines moderni, quam pleni diver-sarum cogitationum. Quid si aliquis, invidia stimulante, videns haec dieta,10 his verbis vituperando me confundat? scilicet magnam esse audaciam, quodego pauper et stultus prudentibus viris propono meas propositiuneulas, nudoet sitibundo ingenio vix compaetas. Esto, fateor, me pauperem esse ac stul-tum. Sed si pauper sum, dives fieri non erubesco; dives vero pauper fierierubescit; sicuti divitem villicum legimus dixisse: Mendicare erubesco.15 Carius mihi est cum Lazaro vivere pauperem, quam cum divite mitti inaeternum ignem. Pauperes et nudi omnes nati sumus. Sed qui dedit ani-mam, largitur et escam, quique corpus creavit, vestimentum tribuit. Ipseenim habet, ipse mihi dabit, quia anima plus est quam esca et corpus plusquam vestimentum. Ille quoque pauperes non spernit, sed eligit infirma,20 ut confundat fortia. Si vero nudus aridusque sum ingenio, tarnen induo metemeritate loquendi, quoniam illum spero adiutorem, qui dixit: „Aperi ostuum et implebo illud." Ipse quippe iuxta suae promissionem clementiaequae facturus dicturusque sum perficiet, confirmabit solidabitque. Ergo deiis ultra loqui differo, et quae nostra series poscit promenda tuae dilectioni25 aperio. Sanctam Deoque consecratam vitam beati patris riostri Burchardiepiscopi omni laude dignissimam, seeundum mei ingenii modulum et con-scientiae testimonium scribere, animus me assiduis suggestionibus incessanterimpulsat. Ad quod opus perficiendum tuum consilium pariter et auxiliumsupplex imploro, quia divinis perdoctum istorumque te conscium et ad hoc30 negocium satis idoneum esse scio. Adhuc enim non sum oblitus, quomodoquodam confabulationibus tempore multurn de praedicti viri virtutibus me inter-rogasti; et cum illius studia saneta et morum honestatem tibi retulissem,etiam quanta stabilitate in Christi operibus, in scripturis sanetis, in ieiuniiset vigiliis et orationibus permansisset, fateor, non sine lacrimis tibi exposuiS5 neenon quomodo seculares turbines diversasque adversitates et aeris terroresorationis constantia saepissime compescuerit, narravi, et ita iueundissimumduximus diem. Intcndis? Quidni? Nam postea saneti desiderii manu pul-sando die nocluque me instigans petisti, ut de vita vel virtutibus huius virialiqua scripta proferrem sive ad proferendum tibi suggerem. Tuis quippe40 püs petitionibus obtemperans, aliquas ctmpositiones, quamvis elingues, su-perna gratia mentis meae raritatem imbuente, cum tuo auxilio de eius vitanarrare studebo. Sed quoties illius beatissimi mentio mihi oecurrit, lotiesfletus gemitusque me affligit. Nihil mihi tunc est, dilecte, nisi lacrimas etsuspiria incessanter effundere, hasque miserabiles cogitationes tacite mecum45 volvere: Quis fuit, aut quis sum, vel quis ero? Ego sum ille misericorditernutritus et miserabiliter derelictus, in labore et aerumna constitutus et pene