Expoſitio beati Gregorij pape ſuper Ezechielem
ſtis edificij frontes vocant̉. Omne enimquod nūc in aperto oſtendit̉ frons eſt: vtillud ſit veſtibulū edificij: quod nobis interius reſeruatur. Vnde ⁊ ſancte eccleſiein cantico canticoꝝ dicitur: Sicut cortexmali punici gene tue abſqꝫ occultis tuis.Canti. 6. Gene quippe ſunt ſancte eccleſie ſpiritales patres: qui nūc in ea miracuIis coruſcant: ⁊ velut in eius facie venerabiles apparent Cum em̄ videmus multos mira agere: ventura prophetare: mūdum perfecte relinquere: celeſtibus deſiderijs ardere: ſicut cortex mali punici ſancte gene rubent̓. Sed quid iſtud omnequod miramur in illius rei comparatione de qua ſcriptuꝫ eſt. Eſaie. 64. Quodoculus non vidit: nec auris audiuit: necin corda hominis aſcendit: que preparauit deus diligentibus ſe? 1. Corinth̓. 12.Bene ergo cum miraretur genas eccleſie: ſubdidit. Abſqꝫ occultis ſuis. Ac ſiaperte diceret̉. Ea quidem que in te nonlatēt magna ſunt: ſed illa valde ineffabiIia que latent. Sequitur.¶ Et menſus eſt latitudinemliminis porte decem cubitorū:et longitudinē porte tredecimcubitorum.¶ Multa ſuperius de porte ſignificationeiam diximus. Sed vnū tenere aliquid debemus per quod poſſit et cetera lectorisprudētia penetrare. Dictum quippe eſt:per portam ſcripturam ſacram poſſe figurari. Sed hoc nobis modo laborioſe diſcutiendū eſt: cur latitudo liminis portedecem cubitis: et longitudo porte tredecim menſuratur. Hoc autem loco longitudo porte altitudo dicitur: ſicut nos longe ſtature dicimꝰ: quem altum videmꝰ.Nam longitudo porte dici in tranſuerſum nō poteſt: euius latitudo per decemcubitos demōſtratur. Quid ergo latitudo liminis porte: niſilex teſtamēti vete-
ris fuit: ⁊ longitudo porte: niſi gratia teſtamenti noui? Quia videlicet ſcriptura ſacra dum per teſtamentum vetus crimina operum compeſcuit dare decimasprecepit: quaſi per mandata humilia inliminis latitudine iacuit. Sed dum perteſtamentum nouum cogitationes prauas coercuit: derelinqui omnia: et prodeo vitam corporis iuſſit cum preſenti ſeculo deſpici: quaſi porta noſtra in longitudīs altitudine ſurrexit Minora quippe precepta ifrahelitico populo per legēdate ſunt. Vnde ⁊ eidem populo moyſesin campo locutus eſt. Exodi. 19. Altiora dominus ſanctis apoſtolis dedit. Mathei. 5. Ande et eoſdem mandatis vitein monte docuit. Dum vero redemptornoſter per euangeliū dicit: Nolite putarequoniā veni ſoluere legem: aut prophetas: non veni ſoluere ſed adimplere. Ibidem. Adimplere em̄ venerat legē: qui legis iuſticie gratiam addidit: vt quod illaiubebat in minimis ip̄e perfici adiuuaretin ſūmis. Et quod illa coercebat ab opere: ip̄e reſecaret a corde. Intellecta ergolex que in latitudine iacuit: in altitudineſurrexit. Ip̄a enim dei cognitio que apudillam in ſpiritalibus patribus fuit: notaomni hebreorum populo non fuit. Namomnipotentē deum: ſanctam videlicet trinitatem cum prophete predicarent populus ignorabat: ſolum decalogum tenebatin fide: legem trinitatis neſciens. Menſuretur ergo latitudo liminis porte decēcubitis. Et quia durus ille populus ſubtilitatem fidei ignorans: mandatis ſeruiebat decalogi. Menſuretur ergo longitudo porte tredecim cubitis: quia per teſtamentum nouū in corde fidelis populi ſuper mandata decalogi quem verius cuſtodit cognitio trinitatis creuit. Et cummādata legis perficit: trinitatem eſſe omnipotentem dominū credidit. Vbi ⁊ queri rationabiliter poteſt: cur iſtam latitudinem liminis porte quaꝫ ſuperius dixeratvno calamo menſurari: inferius ſubiūxit: