Druckschrift 
Homiliae super Ezechielem
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

OmeliaVIII 2LiberI

Libet autem ab exortu ſancte eccleſie fidei oculos vſqꝫ ad finem mundi tendere:⁊ hec eadem caſtra quomodo ambulent:videre. Caſtra enim multitudinis appellantur exercitus cum in procinctum pergunt: aut in certo quolibet loco in itineredemorantur. Caſtris ergo via eſt preſentis ſeculi omnibus concorditer viuentibus ſanctis. Alia autem ſunt caſtra predicantiū: qui huc illucqꝫ pro colligendisanimabus in ſancti operis procinctu laborant. Alia caſtra continentiū: atqꝫ abhoc mundo recedentiū: qui contra malignorum ſpirituū bella quottidie in cordeſe preparant. Alia caſtra bonorum coniugatorum: qui viuentes in amore omnipotentis dei concorditer: ſic viciſſim ſibi carnis debitum ſoluunt: vt tamen quid deode bonis operibus debeant: nullatenusobliuiſcantur. Sed ⁊ ſi qua (vt hominesdelinquūt) hec inceſſanter pijs actibusredimunt. Quia ergo diſtincti fideliumordines: ab exortu ſancte eccleſie vſqꝫ adfinem mundi concorditer viuentes: contra poteſtates aerias dimicant: caſtra ambulant. Et ſit quaſi quidam caſtrorum ſonitus: quia in eis ad laudem omnipotentis dei ⁊ virtutū gladij: ⁊ arma miraculorum ſonant. De ſanctis vero animalibusadhuc ſubditur. Cumqꝫ ſtarent dimittebantur penne eorum.Stant ſancta animalia quando ad quedei ſunt: intenta contemplatione conſiderant. Sed eorum penne deponūtur: quiadum alta dei iudicia aſpiciunt: ſue in eisvirtutes vileſcunt. Quod aperte exponitur cum ſtatim ſubdit̉. Nam cum fieret vox ſuper firmamentum quod erat ſuper caput eorum ſtabant et ſubmittebant alas ſuas. I Firmamentum ſuperius ſubintellectuduplici iudicauimus exponendum. Poſ

ſunt enim ſicut dictum eſt: firmamenti nomine celeſtes virtutes intelligi. Et poteſtfirmamenti nomine incarnatus vnigenitus per hoc quod in euꝫ natura noſtra adeternitatem firmata eſt deſignari. Prius ergo quid ſentiamꝰ de angelis: ⁊ poſtmodum de domino angelorū loquamur.Ecce enim dicitur: Cum fieret vox ſuperfirmamentū: ſtabant ⁊ ſubmittebant alasſuas. Quo in loco hoc primuꝫ ſciendumeſt: quia non ſubmitti al̓s ſubmittere abinferiori ad ſuperiora tendere: ſed a ſuperioribus ad inferiora alas deponere: debet intelligi: propter hoc quod premiſſuꝫeſt. Cum ſtarent demittehātur penne eorum. Querendum itaqꝫ nobis eſt: que ſitvox que ſuper firmamentū ſit al̓s ſit. Sedeandem vocem melius intelligimꝰ: ſi abimis ad ſuperiora gradientes: quaſi quibuſdam paſſibus aſcendamus. Sicut auditus corporis excitatus voce: ita ſenſusmentis excitatur intellectu qui de interioribus agitur. Vox ergo eſt in mente quaſi quidam ſonus intelligentie. Sed ſciendum eſt: quia noſtris ſenſibus: aliquādovox carnis loquitur: aliquando vox anime: aliquando vox firmamenti: aliquando vox que ſuper firmamentū eſt. Ponamus ergo ante oculos quod quiſpiam ſitleſus a proximo: qui ex humana rationecogitat: vt vicem leſioni reddat: malumꝓ malo retribuat. Huic vox carnis loquitur in mente: quia cum diuina mandataprecipiant: bene nos facere his qui nosoderunt: quiſquis male facere ſe odientibus cogitat: in eius animo carnis vox ſonat. Multa terrena quottidie agimus:poſt hec ad orationem redimus: accenditur ad compunctionē animus: ſed earumrerum quas egimus ymagines verſantur in mente: ⁊ intentionem compuctionis prepediunt in oratione. Et quod volentes foris agimus al̓s egimus hoc interius patimur inuiti. Vt quedā cogitationū fantaſmata mentem per imagines corporeas diſpergant: ne ſtricte totā in oratiōe ſe colligat. Hec quoqꝫ vox car

E 2