IOmeliaVIILiber
Qui ergo ⁊ ea que in occultis ſunt diſcutiūt: atqꝫ ⁊ ab ip̄is ſe cuſtodiūt? que latētprofecto oculos in dorſis habēt. Quodtamē intelligi ⁊ aliter poteſt. Quia ea q̄ſunt ante faciē noſtrā videmus: dorſa autē noſtra alius in nobis videt: ⁊ nos videre nō poſſumus. Quia autē ſancti viri ſollerter ſe aſpiciūt: in quibus ab alijs iudicari poſſunt: ⁊ diſtricte ſe vidēt: ſicut ſepediſtricte ab alijs vident̉: qui in ſe: nec eaque latere portāt ignorant: lumē in dorſo portant. Sequit̉.B ¶ Cumqꝫ ambularent animalia ambulabāt pariter ⁊ rote iuxta ea. Et cum eleuarentur animalia de terra: eleuabant̉ ſimul⁊ rote. ) I¶ Ambulant anīalia cū ſancti viri in ſcriptura ſacra intelligūt: quēadmodū moraliter viuāt. Eleuant̉ vero a terra anīalia:cū ſancti viri ſe in cōtemplatione ſuſpendunt. Et quia vnuſquiſqꝫ ſanctoꝝ quātoip̄e in ſcriptura ſacra ꝓfecerit: tāto hec eadem ſcriptura ſacra ꝓficit apud ip̄m. Recte dicit̉. Cum ambularēt animalia ambulabāt pariter ⁊ rote: ⁊ cū eleuarent̉ animalia de terra: eleuabant̉ ſimul ⁊ rote.Quia diuina eloquia cū legente creſcūt.Nā tanto illa quiſqꝫ altius intelligit: quāto in eis altius intēdit. Vnde nec eleuantur rote ſi non eleuant̉ anīalia. Quia niſilegentiū mentes ad alta ꝓfecerint: diuina dicta velut in imis nō intellecta iacēt.Cum em̄ legenti cuilibet ſermo ſcriptureſacre (ſi tepidus videat̉ ſenſus diuini eloquij) eius mentē non excitat. ⁊ in cogitatiōe ſua nullo intellectus lumīe emicat:rota ⁊ ocioſa ⁊ in terra eſt: quia anīal noneleuat̉ a terra. Ac vero ſi anīal ambulet:ideſt bene viuēdi ordinē querat: ⁊ ꝑ greſſum al̓s ꝓgreſſum ordinis inueniat: quēadmodū greſſum boni operis ponat: ambulāt pariter ⁊ rote: qꝛ tantū in ſacro eloquio ꝓfectū inuenis: quantū apud illudip̄e ꝓfeceris. Si em̄ pennatū aīal ſeſe in
ꝯtemplatiōe tēderet: al̓s tēderit: rote ꝓtinuſ a t̓ra ſubleuant̉ al̓s ſubleuarēt̉: qꝛ t̓rena nō eſſe intelligis: que priꝰ in ſacro eloquio iuxta terrenū morē dicta credidiſti.Fitqꝫ vt ſcripture ſacre verba eſſe celeſtiaſentias: ſi accenſus per cōtemplatōis gratiā temetip̄m ad celeſtia ſuſpēdas. Et mira atqꝫ ineffabilis ſacri eloquij virtus agnoſcit̉: cū ſuperno amore legētis animuspenetrat̉. Quia ergo anīal ad alta ſe ſubleuat: rota volat. Sequit̉.¶ ¶ Quocūqꝫ ibat ſpiritus illuceūte ſpiritu ⁊ rote pariter leuabant̉ ſequentes eum. )¶ Quo em̄ ſpiritus legētis tendit: illuc ⁊diuina eloquia leuant̉. Quia ſi in eis altū quid videndo ⁊ ſentiēdo queſieris: heceadē ſacra eloquia tecū creſcūt: tecū in altioribus aſcendūt. Bene autē de eiſdemrotis dicit̉. Sequētes eum. Legētis em̄ſpiritus ſi quid in eis ſcire morale aut hyſtoricū querit: ſenſus hūc moralis hyſtorie ſequit̉. Si quid typicū: mox figuratalocutio agnoſcit̉. Si quid cōtemplatiuū:ſtatim rote quaſi pēnas accipiūt: ⁊ in aereſuſpendunt̉: quia in verbis ſacri eloquijintelligētia celeſtis aperit̉. Quocūqꝫ ergo ibat ſpiritꝰ: illuc eūte ſpiritu ⁊ rote pariter leuabant̉ ſequētes. eū. Rote em̄ ſpiritū ſequunt̉: quia verba ſacri eloquij (vtſepe iam dictū eſt) iuxta ſenſum legentiūper intellectū creſcūt. In vna em̄ eadēqꝫſcripture ſentētia alius ſola hyſtoria paſcitur: alius typica: alius vero intelligentiāper typū contemplationē al̓s cōtemplatiuā querit. Et ſit plerūqꝫ (vt ſicut dictumeſt) in vna eademqꝫ ſententia cūcta ſimultria valeāt inueniri. Moyſes em̄ cū de ardente rubo vocatus fuiſſet: acceſſit propius vt videret viſū: ⁊ ecce rubus ardebat⁊ nō conſumebat̉. Magnū eſt hoc miraculū. Si ſolā in eo hyſtoriā requiras: eſtvnde legentis nutriat̉ animus: vt videasquid in ligno ignis ardeat: ⁊ nō cōſumatAt vero ſi typicam intelligentiā queras:quid flamma: niſi legē de qua ſcriptū eſt.
D