LIBERpro mea ſententia diuidunt: qui futurū ſæculum ætatem ſeptimā dicunt. Tuncenim deus creabit cælum nouum & terram nouam: & noua faciet omnia: ut ſa-cra inſinuant eloquia. Non ergo mundi huius ætas quædam erit: ſed nouus mūdus: & non iam ſabbatum quod hebræi ſeptimū uolunt: ſed ſabbatum ſabbato-rum/ & duratio æternitatis non temporis. Nunc autem chriſtus & dei uerbum& deus: in ſeptima huius inſtabilis ſæculi ætate aduenit in carnē. Aetatem uocoſtatum mundi quēdam inter duas inſignes & cōmunes uariatiōes: & quaſi pe-regrinas eius cōmotiones. Sane primā fuiſſe cenſeo: Cū perfecti ſunt cæli & ter-ra: & omnis ornatus eorum. Viditqꝫ deus cuncta quæ fecerat: & erant ualde bo-na: & factum eſt ueſpere & mane dies ſextus. Deinde ſequuta eſt ingens mutatio mundi poſt diem ſeptimū: quando Adæ locutus eſt deus: Quia audiſti uocēuxoris tuæ: & comediſti de ligno ex quo præceperā tibi ne comederes: maledicta terra in opere tuo. Acreatione igitur mundi aduſqꝫ tranſgreſſionē Adæ pri-ma ætas mundi pro exili meo iudicio ſtatuit̉. Ab illa uſqꝫ ad Noeb diluuīum/ ſe-cūda ætas. Tertia uero a Noab ad Abraham & eius circūciſionem dicet̉ fuiſſe:quando ab idololatris Eufrate fluuio diuidebat̉ fidelis deo populus: Vnde Ab-raham cognominatus eſt Eber: nō a lingua quā ſuis integram ſeruauerat Hebrifilij Selab: ſed a tranſitu Eufratis: quaſi tranſfluuialis. De Abraham ad Moyſi le-gem ſcriptam: ſacraqꝫ & multiplices cerimonias/ quartā ætatem numerabimꝰ.Quintam ad hebræorū regnum: quando poſt dirutam Troiam & luſtris homi-nes tempora ſupputare cœperūt. Sextam uſqꝫ ad urbem nunc Romam condi-tam: quando ſingula manu regis incerta gubernabant̉: nullo iure dicto: nulla le-ge lata: niſi quas Romulus poſthacad populū minuſculas ſanctiones tulit: quasCuriatas appellauit. Extant ſuꝑ his Sexti papyrij uolumina: quæ ſi poteſtis accuratius perlegite. Inchoauit id ſæculū olympiadibꝰ dinumerare annos: ſicut præ-cedens luſtris: uſqꝫ ad chriſti ætatem: quando Romanorū annuis capitatiōibusatqꝫ tributis: uniuerſus erat orbis aſcriptus: quā uocamus ad noſtra uſqꝫ tempora indictionem: tris olympiadas terna ue ſuſfra continentē: quæ ſeptima nūc eſtætas. Ea ſi uere: ſi æquabiliter a me: ſi non ſegniter penſata eſtimabitis: gaudebofructum mihi ſtudiorū haud mediocrem adelle. Sin ut fore formido: multo ſe-cius: uel aliquem de me uobis conatum oſtendero: & ſaltem placuiſſe uelle ui-debor: Nihilominus alludam ingenio meo: & proinde atqꝫ ita res habeat: ponāchriſtum in fine dierum: id eſt circiter ſeptimā ætatē huius mundi corpꝰ aſſum-pſiſſe. Gorpus autem ut diximꝰ in multitudine quærendū eſt. Igitur. ſi poſt uni-tatem quæ non numerum ſed deum ſignificat: ex omnibus numeralibꝰ figurisapud hebræos ſeptem numerorū domos finxeritis: & in ſingulas ordine: triumlitterarum arithmeticarū contubernia recluſeritis: manifeſte apparebit in ſepti-ma domo: & in eius cōnexionis medio loco: ipſa nota Sin mediatorem deſignāsdei & hominis: deum & hominē: qui fecit utraqꝫ unum. Eſt autem ſeptimæ do-mus connexio nominatim hæc: Res: Sin: Thaf: quod latine interpretat̉ Capi-tis. Sin. deſignatio: quaſi prædiceret alphabetū: & præſagiret uaticinio: qd̓ ipſalittera Sin. erit aptiſſimuꝫ character figurandi nominis Tub: quem deus paterdedit caput ſupra omnē eccleſiam: quæ eſt corpus ipſius: ut ad Epheſios ſcriptūlegimus. Quod mihi quondam aperte uidetur Moyſes prædixiſſe: in Deuteronomīo: & eius libri capite duo de trigeſimo: cum uenturæ nationi ſic uaticinat̉:Si autē audieris uocem. kH. V. H. dei tui: ecce quatuor uocales. Deinde poſtabundantiam benedictionis ſequitur: Videbunt omnes terrarum populi: quodnomen Tetragrāmaton uocatum erit ſuper te. Qui quidem aceruus orationisex iſtis tribus uidelicet: Nomē Tetragrāmaton Vocatū: ſimul collectus: omni-
Druckschrift
Capnion, seu De verbo mirifico : Mit Beigabe des Conradus Leontorius
Entstehung
Seite
231r
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten