LIBERentiæ & ſcientiæ ſunt abſconditi. Porro quoniā ſeipſe uiam/ ueritatem & uitamnominat dei filius: decebit utiqꝫ religioſo nos cultu ea uocabula uenerari quæſint omnipotentis opificis proxima ſigna: in ſummā animi noſtri beatitudinemnos ſollicitātia. Beati (ait propheta) īmaculati in uia. Nanciſcunt̉ enī dei uiſionēin corde mūdo: quæ eſt ſola hominū beatitudo: ſola fœlicitas: quæ per hanc unāuiam nobio conceditur. Audiamus ab ore ipſius: Nemo inquit uenit ad patrēniſi per me. Via igitur qua itur ad patrem: filiꝰ eſt: & propterea uita eſt: quoniāhæc ianua: hoc iter: hoc oſtium: noſtra de patre ſcientia & cognitio eſt. Veritasergo eſt: Aliter enim error eſſet: non ſcientia: non cognitio. Adhuc etiam ueri-tas eſt: quia unus eſt. Falſum enim plura non unum eſt. Sed nouiſſima duo for-taſſe toti ſunt trinitati cōmunia. Filio autē uia ſuum uidetur & proprium uocabulum. Tales quidem in ſacris litteris plurimæ continentur formæ nomiandi: ſpe-cie diſpares: genere laudabiles: quæ in hanc metam uniuerſæ conſonant: quoddei uerbum: id eſt filius ex ſubſtātia patris abſqꝫ principio ſolus genitus eſt uni-genitus. Character & figura paternæ ſubſiſtētiæ: ſplendor gloriæ: filialis hypo-ſtaſis & perſona uerbi: ſigillum patris: lumē de lumine: Imago uel Icon: dei uirtus & dei ſapientia: uia & ianua & oſtiū. Nunc reſtat quæ humanā ſequunt̉ na-turam oratione perq̄ breui cōmemorare. Verbum itaqꝫ hoc tamētſi eſt dei filiꝰſempiternus: ex ſubſtantia patris ante ſæcula genitus: tamē eſt nihilominus exuirginis ſubſtantia in tempore natus: perfectus deus & pefrectus homo: ex ani-ma rationali & humana carne ſubſiſtens. Homo igitur cum ſit: nihil humani abillo putetis abeſſe niſi peccatū: quippe pro omnibus omnia factus quæcunqꝫ &nos excepto peccato: quare hominis mores & cognomenta non abhorret: nondedignat̉: non recuſat. Filius hominis: paſtor: pontifex: obediens: ſeruus: man-datarius: miſſus: nihil a ſeipſo loquēs: neminem iudicans: non daus ſedere neqꝫa dextris neqꝫ a ſiniſtris: ſuam uoluntatē non faciens: ignorans conſūmationisdiem: ſubijcienti omnia ſubiectus: ꝑnoctans in oratione: orans in monte: roganspatrem: interrogās quo Lazarum poſuiſſent: proficiens ſapientia/ ætate & gra-tia apud deum & homines: dormiens in nauicula: eſuriens poſt ieiunia: fatigatꝰex itinere: flens: anxius: confortatus ab angelo: ſitiens: baiulans crucem: cruci-fixus: mortuus. Iam ad carnem tranſeo: qd̓ & uermis fuerit & non homo: quodſerpens in deſerto: qd̓ granū cadens in terram: qd̓ uitis: qd̓ ouis: qd̓ agnus: qd̓ ſacrificium: qd̓ ſindone inuolutus: qd̓ ſepultus. Vos igitur quibus eſt ea ſollicitu-do: ea cura & qui miraculorū conficiendorū auidi eſtis: eligite ex hoc cōuentu:de hoc exercitu: ex hac ferme nominū ſacrorum legione: quo ſit potiſſimum ineiuſcemodi operationibus utendum. Tum SIDONIVS. Ego inquit ſacer-dotium hoc munus uolens libenſqꝫ ſubterfugio ac in unum te tranſfero: qui ho-diernæ diſputatiōi ordine præſides: aut ſi optabit Baruchias iſte: concedendūfuerit pulpito. Ego enim alijs ab ineunte ætate & a teneris unguiculis initiatusſum ſacris: maieſtatē nullam: neminem deum: nullū præſtabilem noui: niſi quæuidemus clariſſima mundi lumina: Solem diei opificem: & lunam noctis decus:ſeu forte alia lucibula: quæ uos ſydera & ſtellas nūcupatis. Et poſt ſiquādo peni-tiſſime religioſus eſſe uolui: occurrerūt inuiſibiliū numinū ea nomīa quæ duobꝰhis uerſibꝰ eſt Ennius rite cōplexꝰ: luno: Veſta: Miuerua: Ceres: Diana: Venꝰ:Mars: Mercuriꝰ: Iouis: Neptunꝰ: Vulcanꝰ: Apollo. Vel quæ antiꝗſſimꝰ Orpheꝰad Muſæum ſcribens ampliꝰ iſtis enumerat: Tellus: Proſerpina: Liber: Spumi-gena: Hebe: Hercules: Nymphæ: Pan. Memoria: Muſæ: Gratiæ: Horæ. Annꝰ:Latōna: Dione: Curetes: Corybātes: Caſtor: Pollux: Themis: Nox. Dies: FidesIuſticia: Rhea: Saturnꝰ: Tethys: Oceanus. Aeternitas: Tēpus: Styx: Pronoea.
Druckschrift
Capnion, seu De verbo mirifico : Mit Beigabe des Conradus Leontorius
Entstehung
Seite
227r
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten