Druckschrift 
Capnion, seu De verbo mirifico : Mit Beigabe des Conradus Leontorius
Seite
226r
Einzelbild herunterladen
 

LIBERgrandi negocium ſuberit: dum res ipſa conſuetudine palam fit. Audiſtis ſanedeum a philoſophis ſolem dici. Sicut autem ſolis eſt globus: radius & lumen:& omnia unus ſol. Ita dei eſt pater filius & ſpiritus: & omnia unus deus. Idemde animo liceat iudicare. Nam deus eſt animus nobis ut carmina dicunt. Eſt &hominis animus: qui conſtat mente: ratione & ſenſu. Mens illuminat rationem:& ratio flurt in ſenſum: omnia unus animus. Centrum naturæ: uniuerſorū me-dium: mundi ſeries: uultus omniū: moduſqꝫ & copula mundi: quo facilius tametſi ſub obſcura imagine/ tamē quomodocunqꝫ ad deum comparabitur. Natu-ram præterea concomitant̉ diuinam plurima/ quibus diuinitas nomen ſortitaeſt: ut unitas: & ueritas: & bonitas. Dicitur etiam deus ſolus: ſemper: & ubiqꝫ.Intelligens infinita: Intelligens ſeipſum primo & ſingula: per eſſe ſuum agenscuncta. Nominatur amor & charitas: immortalis prouidentia. Prædicatur ſapi-entia: pulchritudo: iuſticia: pax & perfectio. Poſtremum ingenti numero ſuntquæ deum priuatiue aut neganter multo uerius enunciant: non ob defectumrei: ſed propter ſuperexcellentiā. Excedit enim omnem ſermonem deus. Totahæc enumeratio huc tendit: ut cogitetis omnia iſta cognomenta non tantū deipatris & ſpiritus: uerūetiam uerbi quoque eſſe: quod eſt dei filius amantiſſimusoptimus maximus: deus ſempiternus: ineffabilis: incomprehenſibilis: Immobi-lis æternitas: qui eſt unus omnia: & omniū quæ ſunt primordium. Ipſe enim eſtcreator omnium: & per ipſum creauit pater omnia: & idemipſe: & ignis conſu-mens: & Tetragrāmatus: lux: dies: olympus. Rex regum & dominus dominā-tium. Deus deorum: ſanctuſſanctorū. Deus Abraham: Deus Iſ hac: Deus lacob.Solus altiſſimus: excelſus: ſublimis: habitans æternitatem: princeps: dux: primꝰ& nouiſſimus: Alpha & o: principium: medium & finis. Caput & oculus homi-nis: perfectio: pax: iuſticia: pulchritudo: ſapiētia: immortalis prouidentia: chari-tas & amor. Intelligēs infinita: Intelligens ſeipſum primo & ſingula: per eſſe ſuūagens cuncta: ſemper & ubiqꝫ. Vnitas & ueritas & bonitas: animus: ratio: ſol: ra-dius: fons uitæ: pelagus bonitatis: cauſa: pater omniū: creator: protector: ſalua-tor: redemptor: uir pugnator: faciens mirabilia: conterens bella. Viuificus: do-minus gelotes: & deus æmulator: deus omnipotens: admirabilis: magnus: terri-bilis. Viuens & uidens me. Antiquus dierum: permanens: fortis. Dominus uir-tutum: & uita ſempiterna. Illis & ſimilibus preconijs: uerbum cum reliquis per-ſonis cōmuniter: At hocipſo proprie celebratur qd̓ eſt filiꝰ: ſine principio geni-tus: quoniam patrem habere: ſed non principiū: & de ſemper patre ſemper &impaſſibiliter gigni dicitur: unus de uno & unice: quem totus totum oſtendit: &eius naturam adæquate demonſtrat. Quæcunqꝫ hūc aſpirant uocabula: quæ-cunqꝫ talem diſcretionem inſingant: eiuſcemodi erūt: quæ uerbum diuiniſſimūquod præſenti ſermone ut ſummis laudibus dignum inueſtigamus peculiariornamento explicabunt: quēadmodum unigenitꝰ in ſinu patris: de quo ante locuti ſumus: & character hypoſtaſeos eius de quo loqui promiſimꝰ. Pro eo pla-ne in Paulo ſic hodie legitur: Qui cum ſit ſplendor gloriæ & figura ſubſtantiæeius: ea forſitan conſuetudine: qua hypoſtaſis a ſubſtando ſubſtantia: & nō a ſubſiſtendo ſubſiſtentia per qūoſdam traducit̉: etiā doctos homīes: quod ita inter-pretandum eſſe in libro de duabus naturis: qui fertur Boetij: inſtituimur. Sqͣ isdemū Ariſtotelis uolumina in latinū uertens: Vſiam ſimilit̓ nomīat ſubſtantiā:ſuaqꝫ ipſemet præcepta tranſgreditur: quæ quidem mobilitas haud exiguā plurimorū oculis obfundit nebulam: ut uarietatem fere nulli hanc/ theologiæ lati-næ ſtudioſi æquo animo ferre ualeant. Eſtqꝫ tedio plenum: uel potius odio: di-uerſas cōditiōes uniuoca explanatiōe interpretari: præſertim in re nō oratorio