Druckschrift 
Capnion, seu De verbo mirifico : Mit Beigabe des Conradus Leontorius
Seite
225v
Einzelbild herunterladen
 

E VERBO MIRIFICOtionis procurationem referamꝰ: Nouiſſima hæc radix in duos exurgit ramos:in rerum abſqꝫ corpore gerendarum diſpoſitionem: & in carnis ſumptæ: id eſthominis affectum. Priora cōmuniter: poſteriora proprie uerbo tribuunt̉. Namuniuerſa quæ ante unitum illi corpus uocabula congruūt: ſuperſubſtantiali &uni trinitati ſunt cōmunia. Igitur quæ ſunt eſſentiæ relinquentes tanꝗͣ de eis he-ſterna diſputatione ſatis edocti: Nunc recitare ſummatim illa temptemus quædignitatem & poteſtatem creduntur imitari. Etenim qui eſt: & ego ipſe: & igniscōſumēs: & Tetragrāmaton quod ineffabilitatē ſignificat: per te ſatis. Baruchiamihi expoſita uident̉: & peritiori ſtudioꝝ tuoꝝ acrimonia: qͣ qua ego ſim præditus: quæ tu ſubſtātiæ putaſti. Negare uero nō poſſumus quin imperatoriā ma-ieſtatē Dominus ſignificet: & Rex: & Deus: ſi Damaſceno Ioanni obſequimur.Gregorius certe ille Naęiangenus inter ea collocat: quæ ad aliquid referuntur.Legimus enim: Dominus dominantiū: & rex regum: & ſanctuſſanctoꝝ: & deusdeorum: Solum On: id eſt qui eſt: potiſſimū per ſe eſſe dei nomen arbitratur. Etquāqͣ deus a theos immutatū uocabulum grāmatici tradunt: quod ab Aethiniuxta Platōnem: id eſt ardere delapſum creditur: quoniam deus ignis conſu-mens eſt: unde queat ſubſtantiæ nota uideri: tamen non eſt eiuſcemodi quodeſſe aliquid ſcd̓m ſeipſum explanet ſine alterius comparatione. Dixit enim do-minus ad Moyſen: Sic dices filijs Iſrael: Dominꝰ deus patrum noſtrorum: deusAbraham: deus Iſ hac: deus lacob miſit me ad uos: hoc eſt mihi nomen in æternum. Expectabit ergo uox ea quoſdam alios quorum ſit deus: ut dominꝰ ſubdi-torū eſt dominus: & rex inferioribus præfectus eſt. Ita ſolus: altiſſimus: & excel-ſus. Ego dixi dij eſtis & filij excelſi omnes: & ſublimis: habitans æternitatē. Cau-ſa & princeps & dux: & primus & nouiſſimus: & Alpha & o: & principiū & fi-nis: & caput: & oculus hominis: ſingula hæc ad aliꝗd intelligunt̉ relata. Virtuteuero ſua deus eſt admirabilis: omnipotens: magnus: terribilis: uiuens: uidensæternus: antiquus dierū: permanens: fortis: uita ſempiterna: & dominus uirtu-tum. Energiam item Deus præ ſe ferre quibuſdam iudicatur: qui theos a thein-id eſt a percurrendo: mouendo: penetrando deriuare ſolent. Quapropter inExodo loquit̉ dominus: Noli adorare deum alienum: dominꝰ c̨elotes nomeneius: deus eſt æmulator. Sed & ex alijs operibus quæ Dionyſius cauſata: Naci-angenus quæ aſſunt: appellat: ipſe quoqꝫ deus cognomēta poſſidet. Ex magni-tudine profecto & pulchritudine factorum contingit rationabiliter opificemeſtimari. Non enim ſummus creator ex ſua ſubſtantia quæ formam non habet:ſed ex his quæ aſſunt & ipſis rebus effectis facile nobis manifeſtus fit. Hoc pa-cto dicitur: Faciens mirabilia: uir pugnator: conterēs bella: protector: uiuificuspater omniū: creator: redemptor: ſaluator: & id genus reliqua. Similitudo ſe-quitur quæ late patet: & quædam ex pluribus collationibus peruenit: ut ex uni-uerſis bonis uictualibus: corporalibus: rationalibus: legalibus: mentalibus: angelicis: in unum autorem coniectis appellet̉ pelagus bonitatis: & ex omnibus ui-uendi cōditionibus in unam originem coactis dicatur fons uitæ: & ex omnibuscandoribus: ſplendoribus: luminibus: uniuerſaqꝫ luce in unam claritatem intruſa nominet̉ ſol. Scripſit enim diuinus philoſophus: quod ſenſibilibus ſol eſt: idintellectualibus eſſe deum. Alterum ſimilitudinis genus collatiōe unius ad unū& paris ad par ſumitur: quēadmodum ſi ad claritatem ſolis: diuiniſſimam trini-tatē cōparare uelim: iam quoduis illius lumē ad quālibet huius ſubſiſtentiā confero. Sic enim hypoſtaſim ut apertius poſthac audietis appellare cōſueui: maxime in diuinis: non ut Boetius ſubſtantiā: ſed ut mihi uiſum fuit ad rem cōmodiꝰſubſiſtētiā: ne coincidā in Vſiā: quā iuterpretes pene ſinguli parato more ſubſtātiā trāſferūt. Non enim faber uerborū: ſed imitator morū fore ſtatui: nec ꝑicuſo