LIBERtius incredibilis: niſi dei gerbum eſſet incarnatum: quod nos in tantis myſterijsinſtituiſſet. Vnum fuit quod ſimul erat & ueſper & mane & dies: triduo ant eq̄ſol & luna & ſtellæ naſcerentur. Vna lux erat in mane & ueſper & diē diſcreta:quæ idem cum eodem diſpoſitore fuit: Qui dixit: Fiat lux. Conſyderate uerba:librate myſteria. Verba hæc ſunt: In principio creauit deus cælum & terram.Ecce breuiſſimum totius creatiōis ſummarium. Sed quid fuit quod factum eſt:& quid fuit in principio antequā quicqͣ factum eſt: & quo erat modo id quodfuit in principio: & quis aut qua cōditione is iam fuit qui genuit principiū. Indeſequitur: Quia terra erat uaſta deformitas. Denique cælum quaſi ue ſtimentumquod terram ambibat atqꝫ celabat: & tamqͣ proximus amictus palliabat. Voca-baturqꝫ abyſſus: ut pſalmo centeſimo tertio: Qui fundaſti terram ſuper ſtabilitatem ſuā: non inclinabitur in ſæculū ſæculi. Abyſſus ſicut ueſtimentum amictuseius. Supra cælum erat tenebra: poſt tenebram aqua: ſuper aquam ſpiritus do-mini. Fecit itaqꝫ deus dicendo coruſcare uerbum: & fuit lux: Et diuiſit lucem atenebra: appellauitqꝫ lucem diem: & tenebram noctem: & fuit ueſper & fuitmane dies unus. Enimuero tenebra & ueſper Orphicam noctem præ ſe ferunt.Lux & dies: cælum. Mane uero ætherem. Antiquiſſimi nanqꝫ latinorum manum idem quod clarum dicebant: quomodo græci æthrion. Inde mane deri-uatum eſt. Progreditur quidem ex nocte dies: & mane ab utroqꝫ pendet: ſednon modo ante cæli & terræ creationem: uerumētiam ante omnem æternita-tem. Hæc nobis iccirco exciderunt ore nimis forſan temere: attamen diſputa-tionis noſtræ gratia: ut uidere uideor ſatis opportune: quatenus ne ullum fuiſſotempus patrum memoria putetis: quo hæc & plura id genus maiores noſtritam accurate: tam proprie ac cum tanta opinionum firmitate potuiſſent antefilium incarnatum extricare. Poſt uero ꝗͣ illud uerbum dei aduenit in hanc no-ſtram carnem: ut homines illuminaret: tum aperti ſunt mentis noſtræ oculi: utmulta diuinitꝰ ante promulgata: nūc ferme clarius ſuis autoribus cognoſcamꝰ:præſertim quæcunqꝫ ad diuinitatem uerbi attinent. Sed rurſus ad eius nomi-na tranſeamus: ex quibus legere unum oporteat mirificum: in quo ſolo morta-les nos in natura conſtituti ſupra naturam: ſupraqꝫ fatum dominemur: & mon-ſtra/ portenta/ miracula: diuinitatis inſignia cōficere poſſimus. Atqꝫ ut intelliga-tis uarie illi uerbo tributa eſſe nomina: cōmemorandum fore cenſui quæ ſuntei cum patre & ſpiritu cōmunia. Deinde quæ putantur ſuæ diuinæ ſubſiſtentiæpropria. Tertio quæ carnis. Poſtremo quæ incarnati. Principio hic tu mecumSidoni quantam heſterna ſua oratione cōmoditatem Baruchias attulit/ nō po-teris non admirari. Vnum hoc ſcio: mihi quidem gratulaheris qui me tanta no-minum enumeratione leuatum cernes. Omnia nanqꝫ diuinam & ineffabilita-tem: & eſſentiam: & abſtractionem: & relationem præter diſcreta: & uirtutem:& operationem: & ſimilitudinem: & quicquid ſupremam naturam ſequitur autcohæret: ſignificantia: de filio quoque dei cuius nomen eſt mirificum: & ſimulde tota trinitate prædicantur: quæ hoc modo inuicem duximus ſegreganda:ut alia eorum quæ non quid natura diuinitatis exiſtat Hoc enim ſecūdum hu-manam inſtitutionem foret impoſſibile) ſed quid circa ipſam ſit: indicare ui-dentur: ea quidem. ad eſſentiam quam tu mi Baruchia quantum mea uale-bit ſententia copioſe abundeque abſoluiſti: Alia uero ad uariam diſpenſa-
Druckschrift
Capnion, seu De verbo mirifico : Mit Beigabe des Conradus Leontorius
Entstehung
Seite
225r
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten