ERBO MIRIFICDEcælum quaſi ololampēs dicitur: quia totus luceat: quem mox Pangenetora: ideſt omnium genitorem Orpheus appellat: qua bonitate ampliſſima cum nocteomnium opifice conueniet. Nam ut uniuerſorum: nox eſſe generatio: ita & cæ-lus ijſdem carminibus omniū genitor prædicatur: ut uerum ſit quod Dauid ce-cinit: Quia tenebræ non obſcurabūtur a te: & nox ſicut dies lucebit: ſicut tene-bræ eius: ita & lux eius. Conſyderate modo cōſubſtantialē noctis & lucis æqui-potentiam. Sicut enim tenebræ eius: ita & lux eius. Vterqꝫ creator omnium:uterqꝫ deus: uterqꝫ lumen: pater in filio/ & filius de patre ut lumen de lumine &candor lucis æthernæ. De quo Ennius noſter: Aſpice (inquit) hoc ſublime can-dens quem inuocant omnes Iouem. Non de Stygio ſed cæleſti Ioue loquutuseſt: queadmodum & Euripides his uerſibus. Vides excelſum: qui illum infini-tum ætherem & terram undiquaqꝫ complectitur humentibus ulnis: hunc cre-de Iouem: hunc arbitrare deum. Hic eſt ille ſublimis candor: de quo nos Enniusdocuit: quem ueteres Dieſpitrem & Lucecium nominarunt: propter diurnamlucem. Vnde a noſtris ſol quoque dictus eſt: ut Malachias ait: Orietur uobis ti-mentibus nomen meum ſol iuſticiæ. Quem in Patmo Ioannes per reuelatio-nem uidit: Et erat facies eius ſicut ſol: lucet in uirtute ſua: & dixit: Ego ſum primꝰ& nouiſſimus. De cælo igitur noſtro: quem in Orphico myſterio filium opina-bimur: ſimile canitur in eius hymni uerſu altero: Natiuitate ſenex: principiumomniū: omniūqꝫ finis. Quinīmo & de Ioue pariter ſic dicit: Primus genitus eſtIupiter: & nouiſſimus: & princeps fulminum. Huius autem uoſipſi cauſam no-ſtis: quoniam quidem deus filius eſt: & cum ſit deus: nihilominus homo natuseſt. De quo ad Corinthienſes ſcribitur: Primus homo de terra terrenus: Secū-dus homo de cælo cæleſtis. Facilis eſt de æthere coniectura: quem OrpheusPyripnon: id eſt igneum ſpiraculum nominat. Cuius hymni uerſum primumita interpretor. Supplicat enim ætheri hoc modo exclamans: O Iouis augu-ſtalem habens poteſtatem ſemper inſuperabilem. Nonne iam cernitis æquipotentiam? Cernitis Iouialem unionem: id eſt cum cælo conſortium. Nam iuxtaTermaximū Hermetem: Iupiter eſt cæli Vſia: id eſt eſſentia: per cælum lupiteromnibus præbet uitam. Quare illum Zina græci iuſto uocabulo nuncupant.Zin enim uiuere dicimus. In ipſo (inquit theologus noſter) uita erat. Vel Diaquoque: ſicut apud Platōnem in Cratylo: quod ſignificat præpoſitionem per.Omnia nanqꝫ Dia: id eſt per ipſum facta ſunt. Is complectitur ſuis humentibusulnis & ſpiritum & corporeā naturam: id eſt ætherem & terram Euripidis ſen-tentia quam ante audiſtis. Cum enim ſit aqua uitæ unigenitꝰ dei filius: uelut ſa-cra tradunt eloquia: deſcendens ſicut pluuia in uellus: & ſicut ſtillicidia ſtillantia ſuper terram: clarum eſt illum complecti ſuis humentibus ulnis: ſuo ſplen-denti fluuio: ſuo illo effluxū: ex paterna manante ſubſtantia ætherem: id eſtillum cuncta intus alentem ſpiritum & igneum uigorem: ut ait Virgilius: & cæ-leſtem originem: non ab eo cælo quod corporeis cernimus oculis: ſed ab inui-ſibili: hoc eſt diuino filio: & ex ſeipſo cælo cælorum procedentem. Ob hūc ita-qꝫ complexum hebræi cælum Schamaim nominant: quaſi Eſchumaim: id eſtignem & aquam. Aether nanqꝫ dicitur quaſi æthaer: ex ætho: id eſt ardeo: &aer: id eſt ſpiritus: nomen iuxta græcorum grāmaticam: ardentem ſpiritum ſi-gnificās. Ex nocte igitur ſcd̓m Orphea cælus naſcit̉: Ex cælo procedit æther. Ettuit ueſpere & mane dies unus. Res miraculo ſimillima: uixqꝫ credibilis: uel po-
Druckschrift
Capnion, seu De verbo mirifico : Mit Beigabe des Conradus Leontorius
Entstehung
Seite
224v
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten