LIBERego hodie genui te. Et egreſſus eius ab initio a diebus æternitatis. Et lapidē quēreprobauerūt ædificantes factus eſt in caput anguli: A domino factus eſt iſte:Aut uerius: a domino fuit iſte: hoc eſt mirabile in oculis noſtris. Immo hæ ſunttenebræ in oculis noſtris: hæc ænigmata: hæc dubia oracula. Quis enim in illomihi ſæculo tunc oſtendiſſet patrem & filium in lapide: quem ſancta ſcripturaAben hebraice protulit? Conſtat uero. ab. in ea lingua patrē ſignificare: & benfilium: quæ tres litteræ in duas ſyllabas cōnexæ Aben: id eſt lapidem conficiūt.Hoc myſterium eſt: hoc ſecretum eſt: quod arbitror tunc nō ſenſiſſem: Dauusnon œdippus fuiſſem. Similiter in uerbo Bra: quod eſt creauit: & quo in princi-pio Moyſi liber incipit eum nodum in hoc ſcirpo non quæſijſſem ut eiuſcemo-di litteras eſſem rimatus: in quibus. A. patrem. B. filium. R. ſpiritum deprehen-derem: aut ſimul illamipſam Bra uocem: in principio primā eſſe ſyllabam conij-cerem: quo argumento pateret uel trinitatem ſanctiſſimam principium mundifuiſſe/ uel patrem in filio cælum atqꝫ terram creaſſe: quale hoc modo fit. Si quisenim ex tribus. Bra. litteris ultimā primæ iunxerit: cōfeſtim. Ab. reſtabit: quodpatrem eſſe ſupra monſtrauimus. Deinde. B. ſibijpſi congeminans: reliquū. R.addiderit: quod Bebar: id eſt in filio reſonabit. Vocales nāqꝫ ut noſtis apud he-bræos in perſu litterarū: ut tales non collocant̉. Poſtremo totam dictionē ſum-pſerit. Is certe hoc integrum in unica ſyllaba latere ſenſerit: uidelicet Pater in fi-lio creauit. O rem mirādam: ſed prophetalis ſpiritus uel diuini afflatus egentē.Ad hunc modum ſunt infinita ſacratiſſimis characteribus comprehenſa: nō ſo-lum præteritorū complementa: ſed etiam futurorum certa præſagia: modo ad-lit qui ea non tam interpretet̉ qͣ prophetet. Sic enim ſpiritus prophetarū æuipræteriti: futuris prophetis ſubiecti fiunt: Quare ait Apoſtolus: Volo autē omnes uos loqui linguis: magis autē prophetare. Nam maior eſt qui prophetat ꝙͣqui loquitur linguis. Et alij ſunt uates: Plato ait in Timæo: alij uatum interpre-tes. Quia uero poetas quoqꝫ idem Paulus doctor gentiū cognomento dignat̉prophetarū: etiam de poetis uel hoc dicamus. Quis ante uerbum incarnatumauſus eſſet Orphei myſteriū de Nocte Cælo & Aethere: cuius tu quoqꝫ Sidoninuper memineras: ad ſimpliciſſimā dei ſummi trinitatem applicare: ut de patrecum Orpheo diceret: Nox generatio uniuerſorū. Ergo nox pater eſt. Malachi-am audite: Nunquid non pater unus omniū noſtrum? Nunquid nō deus unuscreauit nos? Qui pſalmis teſtantibus poſuit tenebras latibulū ſuum: in circuituſuo tabernaculū eius. Nec id quidē ſuper unius filij ſui natiuitate ſatiſdederit: ni-ſi & in eodem noctis orphico hymno ſequeretur: Nox quæ lucē emittis. Qua-propter ad deum patrem propheta ſic uota ſua dirigit: Emitte lucem tuā & ue-ritatē tuam: ipſa me deduxerunt & adduxerūt in montē ſanctum tuum: & in ta-bernacula tua: id eſt ad te patrem cuius tabernacula ut ante apparuit ſunt tenebræ & latibulum: ambo ipſi me tam filius tuus in gacophylatio locutꝰ: Ego ſumlux mūdi: quoniā ſpiritus ueritatis qui a te patre procedit: ut eſt apud Ioannē:deduxerunt & adduxerunt in ſublime cōtemplationis genus. Sic enim montēdicimus quē Moyſes ad deum aſcendit. Vultis longe clarius apoſtolum audiredocentē: Quoniā deus qui dixit de tenebris lucem ſplendeſcere: ipſe illuxit incordibꝰ noſtris ad illuminationē noticiæ claritatis dei in perſona īſSub chriſti.Nam ita noueritis uerbum incorporatum poſthacapoſtoli more appellari: cuiaddidit proſopon: id eſt perſonā: qd̓ eſſe uoluit trinæ diſcretionis ſignaculum.Pergite nūc Orphea ueterem poetā: de cælo etiam quid canat accipere: quempariter omniū parentem uocat. Si nox genuit omnia: ut prior hymnus demon-ſtrat: genuit & cælum: erit igitur cæli parens nox. At non ſic ut cōmunis uniuerſorum parens: ſed ſicut de ſe cæleſtem emittens lucem. Vnde olympus iccirco
Druckschrift
Capnion, seu De verbo mirifico : Mit Beigabe des Conradus Leontorius
Entstehung
Seite
224r
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten