DE VERBO MIRIFICOnens illud datum a deo ſignum eſtimatur & tam admirabile: quia nobis appa-ruerit obtutu corporeo atqꝫ adeo in corpore humano quaſi non idem & ange-li quondam patribus oſtenderint cum quibus & humaniter conuerſati & confabulati ſunt: & ipſe quandoqꝫ dominus deus: Sed quoniam humanæ ſubſtantiætotam maſſam aduentu ſuo tinxit: haud ſecus atqꝫ præſtantius fermentum ali-quod integram cōſperſionem & ſata quælibet ſuffire dicit̉. Hoc illud eſt: quodomne miraculum excellit: quod iure maximipendimus: quod preconio indeſi-nenti proſequimur. Deitas nanqꝫ huius diuini homīs: id eſt incarnati uerbi: uni-ta toti fermento: id eſt noſtræ naturæ: intantū ſuffitu ſuo nos ſublimauit: ut pro-auorum & auitæ condemnationis obice ſublato: per eius nomen filij nos fieridiuini & inter deos referri poſſimus. Habetis igitur tres ſtatus uerbi. Eſt deus.Eſt filius. Eſt incarnatus. Pro quibus ſingulis religioſiſſimas appellationes in ſa-cris litteris comperimus: uel negantes: uel aientes. Nulla enim re alia certiusdeum ꝗͣ aut priuatiua particula: aut uocabulo negatiuo enunciamus: quāꝗͣ neqꝫid quide certū eſt: cum ipſe quoad ſuam ſubſtantiā attinet: nulli ſit nomini ſub-iectus. Quicquid enim aientia ſymbola de deo aſſerunt: id totū neqꝫ ſua eſſen-tia neqꝫ natura eſt: ſed qd̓ proxime circaqꝫ ipſam eſſe creditur. Vnde illud Her-metis: Quoniā eius nomen nō poteſt humano ore dici: quod effari ſupra hominem eſt. Necnō illud in reuelatione noſtri theologi: Et in capite eius diadema-ta multa: habens nomen ſcriptum quod nemo nouit niſi ipſe: & ueſtitus erat ue-ſte aſperſa ſanguine: & uocabat̉ nomen eius uerbum dei. Quo in loco non ob-ſcure nos erudire poterit iſtius exulis ſacratiſſima diuinatio de hoc dei filio: &quando nomen habeat proprium & quando non habeat. Hic enim opto ueni-at in memoriā noſtram Baruchiæ oratio qua primam ex deo emanationem aſſerebat: quod iuxta hebræorū philoſophiam Rether uocatur: id eſt diadema ®ia maieſtas. Ea enim quia ſumma eſt & ampliſſima: iccirco multa continet inſe diademata: quæ ſunt in capite: hoc eſt multiformi ſapiētia eius. Primus igit̉ istantæ maieſtatis exitus a patre luminū: quoniā eſt ineffabilis: peculiare uocabulum ſortiri nequit. In ſpiritu enim Eſaias exclamat: Generationē eius quis enar.rabit? Nam ſi propheta non enarrabit: quis enarrabit: cum nihil de diuinis/ niſiprophetico ſpiritu: id eſt per reuelationem in nos ſuperne prolapſam ſentimꝰ?Quare pauloante: Brachium (inquit) domini cui reuelatum eſt? Iam manifeſteconſtat ex ſuperioribus quidnam manū eſſe ſiue brachium: ſanctæ proferant litteræ: utpote aliud nihil in deo ꝗͣ ſubſtantiam: cuius natura per ſe ſubſiſtēs: ſemꝑcum altero & ab altero pendeat. Sicut enuim ſemper integer: nunꝗͣ mancus pa-ter: ita nunꝗͣ ſterilis fuit: ſed ſemper genitor: quoniam ſemper pater. Genitorautem abſqꝫ tempore: Igitur perpetui filij perpetuus pater. Talem nos diſcreti-onem ſub obſcuro cogitationis nubilo: mente concipimus. At quæ per ſpecu-lum in ænigmate ac ex parte uidemus: nullo nimirum poſſumus cōmenſurato:claro ac integro proferre uocabulo. Quare diademata geſtans in capite nomēhabet in Apocalypſi quod nemo nouit niſi ipſe: quod de proprio adæquato &totam rei diffinitionem comprehendēti nomine: męrito dictum eſt. Hoc enim& de tota trinitatē nemo nouit neqꝫ angeli: niſi quātum de ſe diuinitas ipſa pro-didit gratuito pro noſtri menſura: non quanta eſt: ſed quanta capimus. Satis necernitis: diademata ferentem carere apud nos æquali nomine: At ſanguinolentam ueſtem indutus uidetis ut incipiat ab hominibus uocari filius dei? De filioenim nihil ſtabile: nihil firmum: nihil cognitum ante incarnati uerbi aduentum:& eiuſdem aſperſum ſanguine indumentū tenuimus. Quantū prophetis: quā-tum philoſophis: quātum poetis doctieramus: totum fumo & caligine plenumiudicauimꝰ. Dixit dominus domino meo: ſede a dextris meis. Filius meus es tu
Druckschrift
Capnion, seu De verbo mirifico : Mit Beigabe des Conradus Leontorius
Entstehung
Seite
223v
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten