Druckschrift 
Capnion, seu De verbo mirifico : Mit Beigabe des Conradus Leontorius
Seite
223r
Einzelbild herunterladen
 

LIBERqui patrem tantū ore referret: Non ſicut Seth ad imaginem Adæ genitus: necut cæteri noſtræ propagationis filij quos matres cupiūt eſſe maritis effigie qͣſimillimos. Paternitas enim & primo & uerius de diuina generatione dicitur: denobis & poſterius & umbræ cuiuſdam modo. Scribit nāqꝫ Apoſtolus Epheſijs:Huiꝰ rei gratia flecto genua mea ad patrem domini noſtri Bub chriſti: ex quoomnis paternitas in cælis & in terra nominat̉. Sane in iſtis mortalibꝰ quod imi-tatur ſuum exemplar: aut non eſt unius cum eo ſubſtantiæ ꝗͣuis ſit æqualis figu-: aut ſi forte unius fuerit: non tamen in reliquis omnino erit uirtute idem: cō-ſilio ſimile: affectu æquipotens: motu par. Illa uero diuina effigies tam eſt proxi-ma patri: ꝗͣ quod eſt maxime adeo ut rectius idem ꝗͣ imago dicenda eſſet. Vbiautē imago eſt identitas homouſios: ibi res ipſa cernit̉ tota in effigie: ꝗͣuis in ſuanatura uideri tangi ue nequeat. Imaginem quoqꝫ hancipſam ſummo patri con-ſubſtantialem: ſigilum quandoqꝫ nominant: eadem qua ſupra interpretatione:Quod enim annulus operat̉ in ſigilli forma lineariter cum tempore: Id hic pa-ter in uerbo ſuo exprimit ſubſtantialiter cum æternitate: ac longe item excellē-tius. Sed de charactere quoniam etiam hoc nomine ornatur filius: alia mihi opinio erit: qualem mox uobis quia me in multiloquiū non modo coniecit aut cō-mendauit: uerū etiam tradidit mea temeritas: uel ut ueriꝰ loquar: nimia fortaſſisde ueſtra erga me humanitate confidentia: tamen utcunqꝫ fit exponam liben-ter: ſi prius hoc uos cōmonuero: triphariam uniuerſa diuiniſſimi & mirifici uer-bi nomina intelligi oportere: pro eius diuerſa conditione: cuius ſunt noīmina.Eſſe nāqꝫ uerbum & uninerſitatis cauſam: & deum: & naturæ diſpoſitorem: de-inde in principio fuiſſe apud deum: ut manus in ſinu patris: de ſuperiori ſermo-ne quāqͣ breui: tamen aperto ut arbitror: palam uobis īnotuit. Nunc etiā haudignorare fuerit reliqui: quod in rem noſtram de miraculis conficiendis: omniū maxime futurū eſt: eundē deum dei patris uerbum de ſuijpſius ſpiritū a patreprocedēti: tandem ex incorrupta uirgine ſuperioribus annis eſſe incarnatum:qd̓ multis ante ſæculis prophetarū uaticinia ſic fore prædixerant. Legamꝰ Hie-remiæ oraculum: Quia creauit dominꝰ Tetragrāmus nouum in terra: fœminacircūdabit uirum. Hoc eſt ſtupendum: hoc nouum: hoc admirabile qd̓ ſexusfœmineus abſqꝫ concubitu: ſine uiri complexibus ſed deo ſolo non facienteſed & creante embryonem ſed uirum perfectum in utero geſſit & utero cir-cūdedit. Propter quod inquit Eſaias: Dabit dominus ipſe uobis ſignum: Ecceuirgo concipiet & pariet filium: & uocabit nomen eius nobiſcum deus. Quidenim aliud propheta uoluit eo ſermone Immanuel exprimere: præter hoc ſolūuidelicet incarnatum uerbum: ut quia uerbum eſt: deus ſit: quia nobiſcum con-uerſatur appareat incarnatum. Aliter enim nullius frugi ſignum eſſet a rege tā-topere petendum: aut quo deum temptaſſe non fruſtra crederet̉ ueritus: ſi proſua tantū diuinitatis natura deus qua cælum & ferram adimolet: nobiſcum fuiſ-ſet conuerſari pollicitus. Nullus enim locus deo uacuus eſt Sed tria erāt in iſtopræcellenti ſigno nequaꝗͣ abſqꝫ ingenti hominū admiratione penſitanda. Prin-cipio/ quoniam cōciperet uirgo: Deinde/ quod pareret uirgo. Poſtremū/ quodinde natus & deus eſſet ſimul & homo: quæ ſingula etiam hebræis malignanti-bus & inuitis ita ſignificari deprehenſa ſunt. Teſtis erit uniuerſalis maiorumſtrorum eccleſia: qui tantæ rei præſentes fuerūt: & theanthropū illū: id eſt deūhominē pedibus ſequuti ſunt. Quare Ioannes illius diſcipulus per Epiſtolam itadiuulgauit. Quod erat a principio: quod audiuimus: qd̓ uidimus oculis noſtris:quod perſpeximus: & manꝰ noſtræ contrectauerūt de uerbo uitæ: & uita mani-feſtata eſt: & uidiuimus & teſtamur & annūciamus uobis uitā æternā quæ eratapud patrem & apparuit nobis. Et non ſolum ea tantū de cauſa tam ſuperemi-