DE VERBO MIRIFICOæterno ſit in illo filius tanꝗͣ in ſinu. Iccirco ſubdit: Qui eſt in ſinu patris. Quo ſer-mone intimam filij ex patre natiuitatem declarat & perꝗͣ familiarem. Hunc alionomine manū Dauid appellat: quādo ad patrem ita loquit̉: Vtquid auertis maVnum tuam & dexteram tuam de medio ſinus tui? Ergo & manus in ſinu patris:eſt filius: & in ſinu filius: eſt manus patris: per quam fecit omīa: qui ait: Egoipſe:ego primus & ego nouiſſimus. Manus quoqꝫ mea fundauit terrams & dexteramea menſa eſt cælos. Nec omittam uobis oſtendere certitudinem cauſæ. Qd̓enim ex patre manꝰ iſta ſumpſerit exordiū de pſalmo centeſimo octauo prom-pta eſt ueritas. Sic enim propheta optat: Adiuua me domine deus meus: ſalutme fac propter miſericordiā tuam: & ſcient quia manus tua hæc: & tu dominefeciſti eam. Sed qd̓ pater & manus eadem ſit unaqꝫ ſubſtātia & unus deus & idēdominꝰ/ facile aſpectu erit in pſalmo quadrageſimotertio: ſi hebræorum morecerſus legat̉. Ait enim: Tu es manus tua: gentes diſperdidiſti: & plantaſti illos.Nam quod illic parum longe comitatur de illuminatiōe uultus: non mediocretrinitatis diuinæ arcanum eſt. Redeamus iterum ad filium: a latinis uerbum: ⁊græcis multo ſignificantius & fortaſſe rectius/ logon dictum. Eſt enim logos &ratio: & definitio: & uerbum: & ſermo. Itaqꝫ poſt impetratā ueniam: noſtra fra-gilia diuinis inſeramus. Nam ut humana ratio ad mētem/ ſic ſubſiſtens dei ratioad patrem ſeſe habet: non tantū propter impaſſibilem utriuſqꝫ generationemuerū etiam cohæſionem. Nec enim abſqꝫ mente ratio erit: neqꝫ mens ulla ſine ratione. Verbi autem officium cum ſit interiora mentis enūciare: ut in libro de in-terpretatione Stagirita arbitratur: ac de penetralibꝰ cogitationū ſecreta depro-mere uoluntatemqꝫ pandere loquentis: ea propter & filius iſte uerbum patrisaptiſſime cenſetur: Quoniā deum nemo uidit unꝗͣ inquit Ioannes: At unigeni-tus filius qui eſt in ſinu patris ipſe nobis enūciauit: Magni conſilij nuncius: iccirco ſiue angelus cognominatus qui mortalibus ſupercæleſtia dei meditata reuelauerit. De diffinitione haud clam uobis extat eius illam eſſe conditionis debe-re quæ totam rei diffiniendæ naturam quodāmodo euiſcerare uideatur. Ratioautem quam nomen ſignificat/ iuxta metaphyſicam Ariſtotelis editionem/ eſtipſa definitio. Ad iſtum proinde modū: hoc diuiniſſimū & ſubſtātiuū uerbum:immo ſuperſubſtātialis ratio: dici iure queat naturæ paternæ quædam euidensdemonſtratio: cuius totum adæquatū uniuerſaſeqꝫ generatum: tacita generan-tis & certa deſcriptio fuerit/ per quam confeſtim notiori intuitu eum cognoſci-mus: quem paulo ante ignorauimus. Ergo qui uidet me inquit: uidet & patremmeum: aſpectum eiuſcemodi uocans intellectus cognitionem. Eſt enim oculusanimi mens ipſa. Eiuſdem igitur uiſio erit rerum noticia: quæ maxime tum innoteſcunt: cum tota ſubſtantia breui ſermone fit aperta/ quem dialectici terminūappellant. Si enim hoc eſt gigni: ſcilicet ex ſubſtantia generantis produci geni-tum ſcd̓ m naturam ſimile: profecto non erit iam occultus pater: cui filius oſten-ditur: qui patris imago perfecta eſt: quam paulus litteris expreſſit Coloſſenſeshortatus: ut gratias agant deo & patri qui tranſtulit nos in regnū filij dilectionisſuæ qui eſt imago dei inuiſibilis. Atqui oro uos ſapiētes uiri: quo iam pacto autquomodo inuiſibilis rei aliqua conſtabit imago: quibus circumductionibus: quibus lineamentis: qua effigie: quo colore imitabitur exemplum id aliquid quodnemo uidit unꝗͣ: quod nemo nouit niſi filius. Sed cōſyderate quod ſequit̉: Ne-mo patrem nouit niſi filius: &cui uoluerit filius reuelare. Eſt ergo imago uiuens& uolēs ipſe filius: nō ab Apelle coloribus aſſimilata: nō a Pyrgotele cœlata: nōære a Polyclete ducta: nō cuiuſꝗͣ artificij coagulo fuſa: celte ſculpta: acu picta: li-mo cæra ue ficta: Non ſicut Didonis optatus & imaginariꝰ ille paruulus Aeneas
Druckschrift
Capnion, seu De verbo mirifico : Mit Beigabe des Conradus Leontorius
Entstehung
Seite
222v
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten