Druckschrift 
Capnion, seu De verbo mirifico : Mit Beigabe des Conradus Leontorius
Seite
222r
Einzelbild herunterladen
 

LIBERſtiſſimæ deitatis penetralibus arbitrari licet: ipſum paternæ mētis uerbum: ſiuerationem quia per ſequeat ſubſiſtere: Iccirco a patre alterari a quo ſimul exiſtē-tiam habet. Atqui cum uniuerſa quæ in deo uel circa deum eſſe cōtemplamur:in ſeipſo plane oſtendit: tum illudipſum cum ſubſtantia mentis paternæ idemaffirmamus unumqꝫ. Nec eſt aliud uſquam quod inter deum dicentē & deumuerbum diſtantiam indicat niſi ſola ꝓlationis natura. Nam paria: immo eademin utriſqꝫ cætera ſunt. Vterqꝫ deus: uterqꝫ æternus: uterqꝫ igitur ante omne tempus. Hic ſemper protulit: hoc ſemper prolatum eſt: æquipotens proferenti uerbum: & proferēs uerbi pater. Quod Plato ipſe non deſes ſcrutator diuinorum.in Epiſtola ad Hermiam & Eraſtum & Coriſcum: religioſis litteris inſinuat: quā-do ad finem uſqꝫ ſic ait: Hanc Epiſtolam omnes uos quippe tres exiſtētes legere decet: potiſſimum uero tum ſimul congregatos. Sin aliter: at ſaltem duos cō-muniter pro uiribus ꝗͣ maxime fuerit poſſibile: deniqꝫ uti cōfœderatione & legepropria ut æquum eſt: iuramento interpoſito non ſine eleganti ſtudio & etusſtudij ſorore diſciplina: teſtando deum rerum omniū ducem tum præſentiumtum futurarū: ac ducis & cauſæ patrem dominū: quem ſi recte philoſophemur:cognoſcemus. Nonne aperte uidetis quod in Epinomide uerbum: docuit Pla-to mundi ordinē diſpoſuiſſe: id hoc in loco deum cauſam & ducem rerum om-niū uocari & habere patrem. Eſt ergo filius uerbum: cuius pater dominus nominatur. Veniat nūc uelim nobis in mentem eius ſermonis quem Baruchias hericirciter meridiem & docte ſimul & copioſe fecit: quo nos inſtituendo prudēteradorſus eſt de nomine ineffabili: ſolum deo ſummo proxime conuenienti: per-hibēs interpretes loco Tetragrāmati dominū poſuiſſe: quoniam in nulla linguaparem illi dictionem inuenirent?Iungite ſi uultis & eam orationem quam egoipſe nudiuſtertius habui: In qua memini me uobis affirmare Thaletē & Pytha-goram & Platōnem in hebraicis quoque diſciplinis erudiendos Syriam perlu-ſtraſſe: unde non parum ſuis litteris cōtulerint. Eius hic ueſtigium cernitis. Do-minū uocat Plato dei omniū rerum & ducis & cauſæ patrem. Deus itaqꝫ ille omniū & dux & cauſa præſentium & futurorum: quia mūdum ordinauit: quis iamdubitabit quin uerbū ſit illud diuiniſſimū/ iuxta Platōnem/ quo fœlix quiſqꝫ fu-turus ſit qui in admirationem/ amorem & perceptionem eius rapiatur? Verbūigitur: filius domini eſt: quapropter & deus & dux & cauſa mundi eſt. Sicqꝫ plu-ribus uocabulis & a multis uarie ac ab alijs aſiter nominatur: Sed inter tot illiusdiuiniſſimi filij nomina: unum extat ad miracula electiſſimū: in quo ſummo pa-tri plus complacuit. De qua re nos ipſe per uaticinium in ſuo ſpiritu fecit certi-ores. Audite obſecro Eſaiæ ſacrum oraculum: Puer natus eſt nobis & filius da-tus eſt nobis: & factus eſt principatus ſuper humerum eius: & uocauit nomoneius mirificum. Qd̓ ſi tot & tam uaria illius ſint nomina: quæramus oportet ac-curate quodnam ſit ex omnibus illud inſigne nomen: quod pater appellaueritmirificum. Dicitur enim a Ioanne Vnigenitꝰ filius qui eſt in ſinu patris. Primū:Filius tametſi & cæteris hominibus accedat: tamen huic diuiniſſimo uerbo ma-gis proprie: mortalibus uero iniquius conuenit. Hic enim eſt idem qd̓ pater: &non ſolum illud: ſed etiam inde. Nam pater eſt qui eſſendi ſcd̓m ſimilem ſibijpſinaturam initium præbuit: Filius autem qui natiue ab altero eſſendi originē ſum-pſit: quare additur/ unigenitus/ quod iſti filio eſt maxime proprium & peculia-re & ſuum: non tantū quia unus de uno ſit genitus: ſed etiā quod unice atqꝫ unomodo & multo ſecius atqꝫ corporea natura. Decernat̉ deinde quid nobis ſinuspatris uelit eſſe: Et recte prius: qui eſt dicit̉: ut eius patre coæternitatem co-gnoſcamus: qui Moyſi præcepit: Sic dices filijs iſrael: Qui eſt miſit me: quaſi ab