Druckschrift 
Capnion, seu De verbo mirifico : Mit Beigabe des Conradus Leontorius
Seite
218v
Einzelbild herunterladen
 

DE VERBO MIRIFICOad irrigandum paradiſum quaternō capite. Quem Orpheus & Homerus Oceanum uocant: diuinarū & humanarū rerum originem: Primo ſemper exiſten.tem: Secūdo manantem in deorum generatione: Tertio irrigantem terrena:Quarto ſtillantem in omnem fluidam naturam. Hic eſt ille fluuius Cobar propter quem Egechiel manu dei tactus: uidit ſimilitudinem quatuor animalium &quatuor in quatuor. In eodem quoqꝫ fluuio quatuor cherubim in quatuor rotis:& rotam ī medio rotæ. Ipſum eſt animal quod uiderat iuxta flumē Cobar. Hocipſum eſt mare magnū in quo iuxta uiſionem Danielis pugnabāt quatuor uen-ti cæli: & quatuor beſtiæ grandes aſcendebant de mari. Eius numen appellariNeptunū uoluerūt: qui dicit̉ in Orphicis hymnis: quadriugos currꝰ impellere.Myſteriū igitur Tetragrāmati uetuſtiſſimis fuit ſapiētibus: & quidem alienige-nis tamētſi publice inuſitatū/ tamē priuatim non incognitum: qui cunctas opti-marū rerum diſciplinas ſub ænigmate tradentes quoſdam hoc in negocio ſibiartifices faberrimos inſtituerūt/ ut cōgrue totam rerum omniū uniuerſitatemcelte ſculperent: eamqꝫ in unam imaginē noſtro cōſpectui formarent: ne crebrohuius ſummi nominis opus foret quod timebant uilitate cōtemni. Quam ſaneimaginem ſacram uocauere: illiuſqꝫ ſculptores hieroglyphi ea de re dicti ſunt.Erat autem hoc modo: Primo quidem oculus: Secūdo baculus: Tertio ſcutū:Quarto ſerpens. Videte quātū hæc aꝑte ad figuras etiā prophanis atqꝫ rudibꝰcōſpicabiles. Sed multo ſimpliciores exiſtunt numeri ijdemqꝫ formales quos &acutius cōtemplamur ꝗͣ figuras: & ꝓpius rebus diuinis accedere putamꝰ. Quoplane multo extat optatius nobis philoſophis hocipſum tam celebre nomen:qd̓ & figuris characterū geometrica/ & formis numerorū arithmetica ſacramē-ta ſimul complectitur. Vtqꝫ mathematici officio promiſcue fungar: rectiſſimeprofecto dixerim: Vnum: Par: Impar: Totū: Reductio. Nihil infinito: nihil uno:nihil puncto prius eſt: & ipſum omniū rerum principiū eſt. Deinde uſqꝫ ad unū& uſqꝫ ad punctum omnia ſunt: & ultra unū atqꝫ punctū nihil eſt. Hic igitur om-niū rerum finis eſt. Tenetis modo primam Tetragrammati litteram: quæ & fi.guram pūcti referat: & lod: id eſt principiū nominet̉: & denarium: id eſt finemnumeri deſignet: & omnē numerū ſimpliciſſime penetret: quoniā notam præſe ferat unitatis. Vnitas autem omniū numerorū menſura cōmunis e ſt: Et ea utſcribūt Arithmetici: uicem obtinet puncti: quæ cum ſit principiū interualli lon-gitudiniſqꝫ: ipſa nec interualli: nec longitudinis capax eſt. Sicut neqꝫ punctumquod puncto ſuperpoſitū: uibil fit niſi punctum: uelut ſi nihil nulli iungas. Quoaccidit ut etiam unitas in ſeipſam multiplicata: nihil producat aliud præterꝗͣ ſeipſam: Vt ſi dixeris: ſemel unū: nihil niſi unū eſt: aut rurſus ſemel unum: ſemelnon latius uagatur: ſed in uno permanet. Eſt enim eadem ſemper īmutabiliſqꝫſubſtantia: princeps imparis ordinis: & effectrix quodāmodo formaqꝫ imparitatis. Principiū/ cōmunicatio & finis omniū: ſupra numerū: ſupra totum: diuiſionisexpers: carens partibꝰ. Quapropter & cōmodiſſime noſtris illis ægrotis oculisſummū huius mūdi autorē demōſtrat: & diuinitatis naturā hūanæ imbecillitatideſcribit: a qua & ex qua & per quam & in qua & ad quam omnia ſunt. Vtamurſi uultis diuiniſſimi theologi teſtimonio Dionyſij Areopagitæ: de ente & exemplaribus ita ſcribentis. Etenim in monade omnis numerus uniformiter conſtat:habetqꝫ omnē numerū unitas in ſeipſa unice: & omnis numerꝰ cōiunctus quidēin monade eſt. Quātū uero ex monade ꝓceſſerit: tantū diſcernit̉ & multiplicat̉.( Diximus de immanentia: dicamus de proceſſu: & ſicut motus puncti facit lineāt& motus lineæ facit planiciem: ita motus unitatis creat alterum & alteritas bi-narium. Alterum enim apud Pythagoram & ſapientiæ eius hæredes inquit Boetius: nulli alij niſi tantum binario adſcribitur. Vnde Seruio grāmatico autore: