LIBERAlter/ de duobus tantū dicitur: Binarius aūtem quandam indicat compoſitio-nem: Aceruus enim eſt unitatum. Compoſitio non ſine materialis proportiōisſuſpicione intelligitur. Materialis proportio abſqꝫ formali nequit exiſtere: ſicutreuera neque materia ſine materia. Formam eſſe quoddam diuinum recte ar-bitratur Ariſtoteles. Numerus impar et quidem ternarius maxime proprius rebus diuinis aſſeritur: Cui haud abſimile Alpheſibæus in Pharmaceutria Maro-nis cecinit: Numero deus impare gaudet. Omne igitur quod primo extra deūfluit: ſimul atqꝫ ipſum iam deus non eſt: alterum ab eo & primæ multitudini parfit. Vtqꝫ nihilominus habeat eſſe: conuertitur rurſus ad diuinitatem: cuius inſi-gne numerus eſt impar. Omnis enim proceſſus (dixit Abucaten) per ſimilitu-dinem ſecundorū ad primum: efficitur. Angelica itaqꝫ natura impari numero ſi-gnificanda eſt. Numero quidem: quia eſt multitudo ab uno progreſſa. Impariautem: quia proxima deo & eius participatione freta. Nam quaſi parua dei portio ſunt angeli: quale per oraculū Apollo fatidicus quondam Colophone quærenti reſponderat. Hic plane non deeſt quod expertos ſe aiunt philoſophi. Nāubi natura ſuperior tangit inferiorem: ibi ex infimo ſui gradū ſupremū inferio-ris attingit. Sed mox ubi ad ſummū: ideſt unitatem uentū eſt: cōtra erit neceſſeut inferioris ſupremū ad totam conditionem aſpiret unitatis: quoniā & unum& ſimpliciſſimū gradus nō habet. Tota autem conditio unitatis eſt eſſe eandē& ſemper ſibi ſimilem conſentientēqꝫ immutabilitatē: qua ſolus impar numerꝰ:ut dicunt Arithmetici: maxime participat. Sane cuiuſcūqꝫ medietas eſt unum:hic impar eſt numerus. Cuius uero duo: is & paritatē recipit: & in gemina æquapoterit diſiungi. Ergo uidetis quoniā imparitas deo eſt cognatior: paritas autēdiſſimilior: ideo angelicā ſiue idealem ſeu totam archetypi mundi naturam: nōquidē pari ſed impari numero rectius fuiſſe deſignandā. Atqui cum ſolus deusmultitudinē in ſe nō admittat: cætera uero quātumcūqꝫ ſimplicia: quaſi quædācoaceruatio ſint: & ex actu potentiaqꝫ conſtruant̉: ſccirco primus deitatis riuusnō ſimplici aliqua imparitatis nota celebrari debuit: ſed quæ ſimul & pari & im-pari numero cōſtaret. Pari: ut eſſet aliquid. Impari: ut tantū eſſet: quippe iſtudquod effluxiſſet: hoc quod reflueret. Diuerſum enim eſt eſſe/ & id quod eſt. Exprimo itaqꝫ binario & primo ternario: conſtat quinariꝰ: qui productum a ſupre-ma luce: primū intellectualis mūdi radium uno ſacrato charactere: hoc eſt ipſaHe littera demonſtrat: Quam & mathematici numeratiōis primū incompoſitum: & hebræorū grāmatici prolationis ſpiritū: eſſentiæqꝫ hypoſtaſim (articuliofficio deſignare tradiderūt. Quod rudibus ac ineruditis oculis ſapientiſſimusSalomon fabre mihi pinxiſſe uiſus eſt. Fecit enim ſuper arcam duos cherubimin quibus ſederet nomē domini exercituū: ut eſſet quinqꝫ cubitorū ala cherubuna: & quinqꝫ cubitorū ala cherub altera: quaſi effigies ſupercæleſtis citra deumeſſentiæ atqꝫ naturæ. Volo & tertiū huius ineffabilis & mirifici nominis characterem breui exponere: quem eſſe¶ Vau perhibent. Hæc tamētſi cōiunctio ſit copulatiua: tamen & in oratione perpetua tempus gerborū cōmutat: & in mathematica ſenarium numerū ſignificat. Aptiſſime igitur notula fit cæli & terræ: id eſtoīm ex materia & forma cōiunctorū. Cōpulat enī Vau & partes oratiōis cōiun-git: unde cōiunctio dicta eſt. Deinde uerbis etiam tempora tranſmutat: ut natu-ra rebus. Quid eſt quod fuit (inquit Eccleſiaſtes) ipſum quod futurū eſt. Quideſt quod factū eſt: ipſum quod faciendū eſt. Temporis ergo mutationi ſubiacētquæcūqꝫ corꝑalia tā in cælo ꝗͣ in terra: horūqꝫ medijs ſita ſunt. Sed ad Pythagorica myſteria & ſacrorū arcana trāſeamꝰ. Deprompſi ex antiquoꝝ uoluminibusquoſdā ſcythaꝝ aliaꝝ ue gentiū faberrimos hoīes uniuerſitatis naturā una imagine ſculpere ſolitos: & ꝓpterea hieroglyphos fuiſſe nūcupatos: quæ cōtineret
Druckschrift
Capnion, seu De verbo mirifico : Mit Beigabe des Conradus Leontorius
Entstehung
Seite
219r
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten