DE VERBO MIRIFIOHochma: ꝗͣuis inter ſacra nomina deum ſignificantia non minimæ iudiceturefficaciæ: tn̄ ne utiqꝫ Kataphton: id eſt ſcd̓m ſe: ſed Periaphton: id ē circa ſe deūnominare permittitur. Cuius indicio ſacra ſunt eloquia: Quod ſtultū dei/ ſapi-entius eſt hominibꝰ. Quo fit ut ipſamet in Prouerbijs hoc de ſeipſa pandat my-ſterium: cum ait: Dominus poſſedit me initio uiæ ſuæ: priuſꝗͣ ille faceret ex tūc.Ab æterno effuſa ſum ex capite anteꝗͣ terra. Nondum abyſſi/ quādo conceptaeram: necdum fontium aggrauatæ aquæ. Anteꝗͣ montes fundabātur/ ante col-les concepta ſum. Poſterius conſequit̉: Et Ehieh ſcd̓m ſe artifex: & Ehieh deli-tiæ quotidianæ. Quod uos elegantius ita legitis: Cum eo eram cuncta compo-nens: & delectabar per ſingulos dies. Vos iam certe remoto uelamine cernitis:ſapientiā dei: eſſe quādam emanationem/ licet ante mūdi conſtitutionem pro-ductam/ tamen contemplatione rerum futurarum ex capite ſummi dei ortam:per quā omnia facta ſunt: & ſine ipſa factū eſt nihil: quaſi fuiſſet ipſius Ehieh: ideſt primi eſſe: quem hic uocat artificem: concomitans habitus & induſtria. Hu-mano more loquor propter imbecillitatem noſtram. In eiuſcemodi nāqꝫ cauſaintelligimus aliquādo quæ effari nequimus. Equidem arbitror eam ſapientiamfuiſſe ſubſtantiam uiuentem/ & energiam operantem ſcd̓m uolūtatem opificisuniuerſitati prouidentem. Et quāꝗͣ deum ipſum hoc fuiſſe: ſancta opinio eſt: ta-mē cogit me animus aliam illic dei proprietatem intelligere: ꝗͣ ſuijpſius nudamimmanentiā. Quare Hochma: ex ijs eſſe opinor quæ comitant̉ dei abſtruſamin ſeipſo clauſionē: ut etiam fortitudo dei: quæ pariter cum ſapientia pauloantedicta non nihil contulit ad mūdi machinam: teſtimonio Hieremiæ de creatore:qui fecit terram in fortitudine ſua: & præparauit orbem in ſapiētia ſua: & in Bi-nab: id eſt intelligentia ſiue prouidentia ſua extendit cælos. Habetis iterum nomen religioſum/ quod Hebræi poſt coronam & ſapientiam ponunt inter decēnumerationes deo attributas: non incōmunicato ſed radianti: nō concluſo ſedapparenti: non abſtracto ſed egredienti. Quarū prima eſt inacceſſibilis diuini-tatis abyſſus & maieſtatis pelagus & infinita omnium poteſtas tam quæ ſunt ꝙͣquæ non ſunt. Hanc nulla ſubterfugiet contradictio: hanc nulla prohibet implicatio: hanc nulla moderatur philoſophiæ dialectica ratiocinatio: nō ſophiſticæperplexitates: non logica phantaſmata. Hoc deniqꝫ diadema: totū a diuinitatependens regnum: obijcibus ruptis penetrat. Nomen eius uocant Rether. Se-quūtur adhuc nouem dei ueſtimenta: quorum fimbrias quotiēs ipſa mens bea-torum attigerit: totiēs reſpondet deus: Tetigit me aliquis: Nam & ego ſenſi uir-tutem de me exijſſe. Sunt enim ipſarum nouem beatitudinū non tam fruitio-nes: qͣ fruitionum obiecta: quæ tandem in nouem hierarchijs cum beatorummētibus conueniūt: & beatitudinis fruitionem ſingulis perpetuam admittunt.Quod ſi primam rurſus ad ſe numerationem aſſumpſerint/ finem decem uer-borum digito dei conſcriptorū correſpondenter adimplebunt. De Hochma &Binah Salomon in parabolis: Beatus inquit homo eſt qui adeptus fuerit ſapientiam/ & qui affluit intelligētia. Et in Iob reſpondit Elibū filius Barcaelis. Dixi: di-es loquetur/ & multitudo annorum ſciet ſapientiam: ſed certe ipſa eſt ſpiritus inhominibus: & inſpiratio dei omnipotentis dat eis intelligentiam. De Negahſcripſit Samuel propheta in libro ſuo quem uos Regum primum uocatis: Tri-umphator in Iſrael non parcet: & pœnitudine nō flectetur: Neque enim homoeſt ut agat pœnitentiam. Poſt quod diuinum nomen/ Rex Dauid gratiam ha-bens/ deo ſuper templi futuri ſumptibus collectis: aliud poſuit prope finem li-bri uerborum dierum primi: cum ait: Tibi eſt domine magnificentia & poten-tia & gloria & uictoria & Hod: quod uarie tranſferunt: laus uel confeſſio.
Druckschrift
Capnion, seu De verbo mirifico : Mit Beigabe des Conradus Leontorius
Entstehung
Seite
213v
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten