LIBERæthir. Vel Homerꝰ Zeus/ Athena/ Aphrodita. De primo ſic ait: Iupiter obſcu-rans nebulas & in æthere regnans. De ſecundo: Si dederit mihi conſilioſa Mi-uerua decorem. Eam nanqꝫ propter caput Iouis: de cuius cerebro nata diciturmulti conſilij & magni conſilij deum uocamus: quem uos He bræi Hochma nōminatis. De tertio: Sic fatus riſit pater ille hominūqꝫ deumqꝫ Splendētemqꝫ uo-cat Venerem cui talia dixit: Haud belli imperium curæ tibi nata relictum eſt:Sed molli amplexū flammiſqꝫ incendere diuos. De quo Ternario illud Maro-nicum gel Pythagoricum potiꝰ canere poſſem: Numero deus impare gaudet.Nam mihi uidere uideor totam uos eſſentiæ diuinæ maieſtatem in ſuperemi-nenti triade cōprehēdiſſe. Hinc fortaſſe qd̓ entia creat: creata rapit: rapta per-ficit. Sed quid Baruchiam moror: Age ſi ultra quid habes. Tum ille: Habeoquidem adhuc pauciſſima quædā quæ meæ olim memoriæ ſollerter impreſſi:tamen nihil ad hoc genus nominum quæ modo recenſui. Nam exiſtimare nequeo inter cuncta quæ uel legi uel audiendo didici aliquod reſtare nomē aliudpræterꝗͣ pridem quæ a me deprompta ſunt. Solis enim diuinam eſſentiam tri-bus iſtis complectimur nominibꝰ: Hu: Ehieh: Eſth: quæ dei eſſentiam ſignifica-rent & ſi iam nullus eſſet mundus uel exemplaris uel corporeus. Tunc enimdeus & idem ipſe eſſet: & eſſentia ſua eſſet: & eſſet igneæ naturæ. Non quidemut eſt elemētaris ignis: neqꝫ ut ſtellaris ſiue cæleſtis/ ſed ut inenarrabilis in ſeipſoſplēdor: cuius omnes præterea ignes umbra ſint & tenebræ: Quod Chaldæo-rum monumenta græcis uerſibus apud Syneſium indicant. Ne tu deſpicias ni-grum ſine lumine mūdum. Cuiqꝫ profunda & iam ſubſternit̉ atra tenebra: Sor-didus eſt obſcurus item: ſimul idola paſcens. Sic enim mundus etiam ille ſiquiseſt archetypus/ umbra & idolum erit ad diuini in ſeipſo luminis comparationē:quātomagis hic noſter materiæ ac fæcis conſors mundus: qui & ſuperioris mū-di umbra dicitur: & ſola quædam effigies. Sed neſcio quid mihi de Hochma Sidonius in aurem ſuſurrauit: quaſi nomen ſit inter conſecrata eſſentiæ. Fateorequidem quoniam nihil deo accidat: neqꝫ illi extraneum cohæreat. Nihil enimeſt ſimplicius & magis unum: Quotidie uero cum Dauid ad deum clamamus:Omnia tu in ſapientia feciſti. Ergo ante omnia quæ facta ſunt/ fuit apud deumſapientia. Quæ ſi non ut extra deum: aliter enim nequaꝗͣ ante omnē creaturamfuiſſet. Erat igitur eſſentia dei. Supra enim oſtendimus idem eſſentiæ uocabu-ſum eſſe: quare motus iam Sidonius ut ipſe conijcio ueritus eſt ne inter ea quæſint Vſias: ego negligentia inerti quadam: Hochma: id eſt ſapientiam omitte-rem. At ubi cum animo ſuo meditabit̉ aliud nihil eſſe deum niſi eſſentiam ſuā:non erit cognitu difficile quonam modo nomina deum ſignificantia diſtribua-mus: pro humana uidelicet conſuetudine: quippe qui ſummam & excellentiſſi-mam diuinitatis naturam improprie ac imperfecte cognoſcimꝰ: & iccirco illamquoqꝫ imperfecte nominamus. Quod ſi qua nobis diuinitus tradita ſunt nomi-na: nos illa pro noſtræ intelligentiæ captu diſponimus: ut quædam ſignificaredeum ſcd̓m ſeipſum putemus: omnibus ueſtibus exutum/ nudum: & a ſingulisapplicationibus ſeparatum/ quas noſipſi rebus alijs accidere uidemū: s ut cumeſt ille ſuperſubſtantialis ignis: ut cum eſt ipſum eſſe complexum unice ac ſempiterne præteritum/ præſens & futurum in unum pelagus æternitatis unificouinculo colligatum: ut etiam cum eſt ipſum idem: nulla quidem alteritatis pro-portione admixtum. Quæ tria naturam quandam ſubſtantiæ puram deſignātetiam penes mortalem noſtram & imbecillem rerum noticiam. Sapientia ueroeiuſcemodi eſt: quam nos hominibus accidere ſentimus: quapropter alterumaltero ſapientiorem dicimus. Illam ſimiliter deo attribuimus: eiuſqꝫ nomen
Druckschrift
Capnion, seu De verbo mirifico : Mit Beigabe des Conradus Leontorius
Entstehung
Seite
213r
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten