ſimoprimo: Ego ſum ego ſum Hu conſolans uos: quo liquido nobis innoteſcitipſum Hu & initio & fine & in medio rerum uerſari. Vnde ut ueſtra quoqꝫ no-ſtris conſentire demonſtrem: rurſus Areopagitam audite: qui de Hu quod ipſeTaphton uocat: ſic ait: Idem ipſum ex ſeipſo omnibꝰ ad participandum idoneisirradiat: alia connectens alijs abundantia & origine identitatis in ſeipſo/ & con-traria identifice præhabens per unā & ſingularem totius identitatis ſuperemi-nentem cauſam: Vnde tanꝗͣ rex ſuo nutu cuncta penetrat ſuperna: mundana &inferna. Nec eſt ulla uirtus in cælo & in terra & apud inferos quæ huius nomi-nis poteſtati reſiſtere ualeat: & iccirco dominus uirturū Hu dictus eſt: quia om-nis uirtus & potentia illi ſubiecta eſt. Quærit propheta pſalmo uigeſimotertio:Quis eſt Hu: ille rex gloriæ? Reſpondet ſpiritus in propheta: Dominꝰ uirtutūeſt Hu: Ipſe eſt rex gloriæ in æternum. Occurrit aliud memoriæ quod ſola iamdicti nominis cōmemoratione recordor. Eſt enim per Moyſen inter ſeptem ſi-mul conſecrata nomina cum Hu: etiam Eſth poſitum: uno ſermonis contextuin legis repetitiōe quam Deuteronomiū appellatis: quod latine ignē uocamus.Ideoqꝫ ſæpius exaudit in igne: ut Abrahamū: Heliam: Dauidem: cæteroſqꝫ dequibus extant hiſtoriæ tanꝗͣ in re diuinitati conſentanea. Et moyſes uidit deumin igne: & angelū in flamma ignis. Et Egechielis diuina uiſio: fuit ſplendor ignis:& de igne fulgur egrediens. Plato item ſummū deum in ignea eſſentia eſſe uo-luit: quem ingratus diſcipulus Ariſtoteles ut ſæpe alias ita nunc quoqꝫ non ſinecalumnīa reprehendit in quodam libello ad Alexandrum Macedonū regemconſcripto: ubi reperit uel non tam reperit ꝗͣ ab Indorum Brachmanibus didi-cit: quintam eſſentiam diuinitatis eſſe manſionem. Non plane nos inquit ut ali-qui circa diuinū aberrantes: in ignea eſſentia deum eſſe dicimus. Deinde ueritatis teſtem: ſcilicet Platōne meliorem citare nititur: quando ſubdit. Sic enim &Homerus ait: Sors Iouis eſt cælū nebulis ſedet æthere lato. Melius igitur pro-pheta Aacharias/ & multo certe melius quippe qui ex ore angeli deum ipſumaudiuit loquētem: Ego ero ei dixit deus murus ignis in circuitu & in honoremEhieh in medio eius. De quo ut etiam Sidonio nr̄o in adducendis philoſophisego blandiar/ ille Plutarchus uir plurimas artes egregie doctus in Phyſicorumdogmatum collectario ſuo mentionem facit. Deſcribunt inquit dei noticiam ſicſpiritum intellectualem & igneum non habentem formam ſed tranſformantēſe in quodcūqꝫ uoluerit & coæquantem ſe uniuerſis. Vnde Zoroaſter ait: Omnia ſūt ab igne uno genita. Vos quoqꝫ Capnion: īmo nos chriſtiani (Nolo enimprofeſſionem quam cœpi deſerere) deum uulgo ignem nominamus cum Pau-lo tareſnſi: ꝗ ad Hebræos ſcribens: Deus inquit ignis cōſumēs eſt: Tametſi hocmomen ſub quadam diuinitatis diſcreta ꝓprietate ueneramini ſanctoſpiritui attributum: quod Ioannes Baptiſta docuit tam apud Marcum qͣ etiam Lucam dicens: Ego quidem baptico uos in aqua ad pœnitentiā: qui autem poſt me ueni-et fortior me eſt: cuius non ſum dignus calceamēta portare: Ipſe uos baptigabitin ſpirituſancto & igne: per Endyadis figuram In ſpirituſancto: id eſt igne: in cuiꝰipſe ſpecie ſublato chriſto apoſtolis apparuit. Perplacet inquit Capnion: iſtarecitatio tua: quoniā non nihil religioni ut arbitror noſtræ cōgruit. Omniū pri-mum nō eſt aliud quod unꝗͣ maiori cum uoluptate aceperim: ꝗͣ ita te ordinaſſenon humano arbitror inſtigatu diuina hæc nomina: ut contra multorū opinio-nem: etiam noſtratiū quos theologos coronamus: nō Ehieh quod illi putāt ſedHu: primū cōſtitueris ut ſit ordo: Hu: Ehieh: Eſth: quaſi aliquis ad ineffabilē unātrinitatē: & trinā unitatē loquat̉: Idē es ignis: quēadmodū d̓ uiſibiliū rerū naturadicimꝰ: ſubſtātia uirtꝰ oꝑatio: in eodē uno indiuiduo. Et forte ſicut Orpheꝰ ſa-cros hymnos ẜm cōſecrata nomīa diſpoſuit SIDONIVSinquit. Nyx. Vranos:
Druckschrift
Capnion, seu De verbo mirifico : Mit Beigabe des Conradus Leontorius
Entstehung
Seite
212v
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten