LIBERnōnunꝗͣ mortē ipſam religionis atqꝫ diuinorū gratia ſubierunt. Meminiſtis Hieroboam contra uirum dei manū leuaſſe: quæ mox uertebat̉ in aridam: Eſaiasin partes diſſectus: Hieremias in ægypto lapidibus obrutus: Egechiel iuſſu du-cis in Aſſyria cæſus: Daniel ad beſtias damnatus: Amos fuſte occiſus: Michæasin præcipitium datus: Zacharias apud aram trucidatus eſt: Haud alia ex cau-ſa omnes ꝗͣ quod ſanctius indocta plebe ſentirent. Ergo perqͣ iuſte addiderasHominibꝰ doctis: eiſdemqꝫ bonis. Nihil autem grauius me: nihil moleſtiꝰ modopremit: nihil quo magis abhorream: ꝗͣ tantæ gloriæ: tanti ſplendoris: tam bonæfamæ apud noſtros: uiris litteratiſſimis (quos a doctrina Thalmudim nomināt)carere nō ad tempus ſolum: ſed & perpetuo. At cum ita uis Capnion: geraturmos tibi: reijciam uel Thalmudim: ſcilicet in quibus a teneris mihi unguiculisſtatim atqꝫ ſapere cœpi: ſumma ſemper perſiſtebat uoluptas: reliqua uita iocū-dior. Spero item deo rem effecturū me fore haud ingratā: ſi quod animo meogratiſſimū fuit: ſui gratia repellam. Contigit enim nūc: qd̓ haud ſcio an unꝗͣ aliasut facile caream cæteris omnibus: tantū ne me tam ſancta mirabilium nominūprætereat noticia: ꝗͣ tu nobis polliceri uiſus es: uel ſi recte memoria teneo: ne tuadicta nequiter carpere arguar. Verbum (neſcio quod) te recordari aiebas: quonos mortales in natura conſtituti: ſupra naturā dominaremur: & monſtra: por-tenta: miracula: quæ diuinitatis ſunt inſignia ꝑficeremus. Age Capnion ut hocuerbū nō ignoremus. Multa enim uerba contribules mei ferme ſub modio re-condunt: & in arcanis habent quæ ab illis mirifica eſſe cenſent̉: & quæ ipſe multum quoqꝫ relegi: ſed effectus eorū nunꝗͣ ſenſi. Idqꝫ fortaſſe quod uel modū nōſeruaui: uel ficta pro ueris credidi. Subito tetigiſti acu: SIDONIVS inquit.Nam hic latet anguis in herba: hoc eſt qd̓ ad rem facit non nihil quidem. Fuitenim mihi aliquādo par ſtudiū in quibuſdam nugatoribus de arte magica ſcri-bentibus: haud dignis quibus ad calamū charta ſuppetat. Cogitaui libroꝝ indi-ce motus: mira quædam artificia me iſtic repertū ire: quaſi operationes Zoro-aſtri: Oromaſis: Zamolxis: Epimenidis: Orphei: Pythagoræ: Hoſtanis: Empe-doclis: ſeu etiā iuniorū theſſalicas factiones: Carinondæ: Damigerontis: Apol-lonij: Ioannis Dardani. Sed audite dum lego quid fit. Edepol aliud nihil qͣ Hora-tianū illud: Parturiūt montes naſcetur ridiculus mus. Suſpendūt furciferi præforibus uoluminū ſplendidos titulos: & modo hunc eſſe librum Enoch: quemdiuiniorem ante cæteros omnes fuiſſe uetuſtas aſſeruit: modo illū Salomonismentiuntur: facile indoctis auribus irrepentes: hac inſigni coniectura: quam exlibris loſephi augurari liceat. Ait enim ille antiquitatū octauo: Salomonē cōtradæmones artem ad utilitatem hominū & eorū curas inueniſſe: incantamentacontra ægritudines inſtituiſſe. Modū etiam coniurationū. Ad hoc addit exporimentū quod ipſe uiderit. De ſacris nihilominus Hebræoꝝ hiſtorijs: promptūillud eſt: Salomonem ſua ætate diſputare ſolitum de arboribus & herbis: a ce-dro lybaniuſqꝫ ad hyſſopū. Item de iumientis: uolucribus: reptilibus & piſcibus:quæ omnia naturalem ſaltem magicam præ ſe ferre poſſent. Sed introſpicientiacrius: aperte ſe prodit horum circulatorū fallax præſtygiū: & noſtro æuo iampridem conficta ſeſe profitent̉ ipſa uolumina: Siquis & uerborū conſuetudinē:& ſententiarū uim: & characteris genus ipſum conſyderauerit. Nam nihil ob-ſtabit quin cernere detur plane: non diu ex unius cōſpirationis uolūtabro cun-ctos eiuſcemodi libros noſtro æuo ſcaturijſſe. Deinde ſi quæ ipſi ſuis uoluminibus: ex priſcorū actionibus indiderunt: ad artem cōmode ſe habentibus: tamēqua ſunt ruditate litterarū: nihil infractū obſeruare queunt: non uerba ipia: necnumeros/ neqꝫ figuras. Ignorant etenim qd̓ ægyptij duplici charactere utunt̉:uno in prophariis: altero in ſacris. Qd̓ deniqꝫ Chaldæorū linguā & Hebræorū:
Druckschrift
Capnion, seu De verbo mirifico : Mit Beigabe des Conradus Leontorius
Entstehung
Seite
201r
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten