Druckschrift 
Capnion, seu De verbo mirifico : Mit Beigabe des Conradus Leontorius
Seite
201v
Einzelbild herunterladen
 

MIRIFI.quā operi magico neceſſariā atteſtant̉: ſimili characteris imagine ſcribimus. Ni-hil igitur horū & Roberthus/ & Bacon/ & Abanus/ & Picatrix/ & conciliū magiſtrorū: uel maxime ob linguarū ignorantiā ad amuſſim ut oportet tenere atqꝫdocere: Minꝰ etiā librarioꝝ manus: ab exemplis dupla ſcribentiū: aberrare:minus diſcipuli diſcere: minus operarij potuerunt operari. Redeo igitur ad id:ut Baruchia ſentiā: tamētſi abunde multa legerim ſecretorū eiuſcemodi: tn̄effectus eorum ne perceperim uſꝙͣ/ fortaſſe qd̓ magiſter idoneus eciam aberat:cuius opera & ingenio illa pendebant. Rurſus igitur ne te pigeat recitare.Et CAPNION. Iam ueſpera eſt inquit: & id temporis imminet quo præ no-cte confici nequeat/ tantū tamqꝫ diuinū negociū: ac plane ſacerdotiū: & ſapiēti-bus philoſophis/ ipſaqꝫ luce digniſſimū. Nec enim Brachmanas imitabimur no-ctu potius cōtemplantes: quibus ater cultiſſimus eſt color: propter creberrimūſolis ardorem: fere omnia ſua denigrantis. Locus item iſte tam arcanis ceremonijs incōgruens: tam cæleſti dono impar: tam ſacris ritibꝰ nimiū ſuperqꝫ ꝓpha-nus: atqꝫ ideo mutandus eſſe uidet̉: Inqꝫ ſacellū (ſi ueſtra quoqꝫ eſt ſentētia) ſecedendū nobis tam excellentiſſima ſacramēta ꝑſuadeant. Igitur rem omnē in craſtinū differre: multo ſatius iudicat̉: quādo in ædem meā ſuburbanā ac pene lu-co inſitam: cōueniendi facultas eſt. Interea uos hoc noctis mementote: quid in-ter diſſerēdū decreuimꝰ omniū maxime ſentiri: & cōſtantiſſime credi: & aper-tiſſime prædicari/ laudariqꝫ debere. Sola enim recta fides: eſt ianua miraculorū:quā ſi negligas: penetrare nequeas: & arcearis iuſte ab adytis & ab oraculorūcōcionibus. Tum SIDONIVS: perplacet inquit ſtatutū & tempus & locus.Tu uero caue de noſtra fide nil dubites. Credo: tua probitate ſimul atqꝫ doctrina ſingulari ductus: quicquid iuſſeris. Et ego inquit BAR VCHIAS haud aliter atqꝫ tua ſententia eſt/ credam. Quod niſi facerem: citar et Sidonius mihi Lini antiquiſſimi carmina: quibꝰ præcipit: qd̓ credenda ſint omnia. Nihil enim eſtincredibile: facilia deo omnia ſūt: nihil eſt impoſſibile: Verbū e uerbo Lini uer-ſus (ut noſtis) hæc inſinuant. Sed & Pallas apud Homerū: cuius hac occaſionereminiſcor: introducit̉ Achillem tali ſermone conſolans. Veni ego quietam fa-ctura tuam iracundiā ſi credideris. Libentius ipſe mea quædam adduxero: Da-nielis uidelicet hiſtoriam: ꝗͣuis non Hebraice ſed Chaldaice ſcriptam. Hoc enimſolo qd̓ diuinitati ſanctus ille uir credidit: Leonū pericula illæſus euaſit. Sic nāqꝫueritas ſermonis habet. Et omnis læſio non eſt inuenta in eo: quia credidit deoſuo. Igitur credam ego quoqꝫ cum Sidonio pariter/ quicquid iuſſeris. TumCAPNIONmox tabulas quaſdā producens exhibuit: & res inquit agitur be-ne. Vos iſtas ferte domū quiſqꝫ ſuas: In quibus catalogi more breuiter uniuerſaſunt deſcripta ueræ fidei: quæ uobis credenda prius decerno: quatenus haudfruſtra inſtitutū cōuentum coeamus. Valete. Tuqꝫ Capnion uale fœliciter:uterqꝫ diſcedendo reſpondere.NIS REVCHLIN PHISIS LIBER PRIMVS:QVI PRAESCRIBITVR CAPNION: VEL DE VERBO MIRIFICO.