Druckschrift 
Capnion, seu De verbo mirifico : Mit Beigabe des Conradus Leontorius
Seite
192v
Einzelbild herunterladen
 

DE VERBO MIRIFICOeſſe ortum: omnigenis ex principijs: Diſcordia quorum intergalla: uias: conne-xus: pondera: plagas: concurſus: motus: turbauit prælia miſcens. Igitur omniapariter ex principijs cognoſcimus: ex quibus ſunt: quorū amuſſi ac regula pen-det ſcientiarum demōſtratio: tanꝗͣ penetralia ex foribus. Ad fores autem cumerratur: quo nam ego pacto crediderim in penetralia recte ſeceſſum iri? At er-rant qui uiam ignorantes: nihilominus pergunt. Ignorant qui circum compitaturmatim huc illucqꝫ ruunt: haud uno itinere gradientes: ut quātum ab uno:tantū a uero diſtent. Vis incipiam a Phœnicibus iſtis tuis: tum prima: tum tan-ta: ut recte putaſti naturæ totius inueſtigatione præditis: atqꝫ adeo a Thaleteipſo quāꝗͣ Mileti ciue: tamen & Phœnicū nobiliſſimis Cadmo & Agenore pro-gnato: qui ante omnes de rerum natura traditur diſputaſſe: Et ſi Platoni credi-tur: primus ſapiens uocatus eſt. Quid tādem poſt innumeros conatus ſuos: &indefeſſa ſtudia: quapropter & rempublicam & maximos magiſtratus abiecit?Quid inquā iugiter ſcrutando inuenit: quod eſſet huiꝰ illuſtris machinæ quamcernimus condignum fundamentū? Audi quæ celebris excogitatio. Aqua eſtprincipium uniuerſorum. Exaqua enim omnia prodierunt: & in aquam omniareſoluentur. Nemo dubitat: ſi maximā hanc orbis molem Thaletis iudiciocōmittamus exædificandam: ſemper nobis illuuiones & undantes ſtagnatio.nes fore timendas. quippe quod natura (iſtius ſentētia) liquentem hanc areamſuis ædificijs ſubieciſſe perhiberetur: quæ ad quemlibet aquæ motum ruituraſint. Taceo qͣtum aduerſus Architectonicæ artem molitur is: qui ſtructuræ do-meſticæ: paluſtrem regionem eligit. Sed intenderit quemlibet fluuium Tha-les: ſeu (ut ego arbitror) influentiam alicunde quæ ſequundarū cauſarum etiāfuiſſe poſſit exordium: quem Oceanum mihi nominare Homerus uidetur: ubicecinit: Oceanumqꝫ deum patrem tethynqꝫ parentem. Ab eo tamen ille com-popularis ſuus Anaximāder: primū doctrinæ eius auditor: deinde ī ſchola ſuc-ceſſor: opera data longe abijt. Nam ex infinito cuncta pullulare ſtatuit. Addā& tertium Mileſium: & eūdem gentilem tuum: quendam Anaximenem: iſtiusAnaximandri diſcipulum: qui deſertis magiſtri præceptis: ex aere cuncta oriri& in aera quoqꝫ reuerti ſomniauit. Heraclitus Epheſius contemptor philoſo-phorum & irriſor Homeri: ab exhalantibus ſuis pulmonibus & calidis uiſceri-bus eructauit rem inauditam litteriſque obſcuris ac non uulgarijs ſcriptam re-liquit: ſterile quoddam elementum quem ignem uocamus: uniuerſa gignereatque rurſus eo cuncta referri. Fruſtra igitur Romani Veſtam celibatui præpoſuere. Succeſſit Anaximeni: uir inclytus Anaxagoras: aliquādiu ciuis Clacomenius: poſthac propter philoſophiam ſpreta republica: & omni dignitate popu-lari: philoſophus admodum inſignis: multum ille cōſimili participationi tribuit:quā & rerum generationē: cauſamqꝫ putauit. Archelaus Athenienſis Apollo-dori filius (Nam fuit & alius Homericus quidam miles) Is aerem infinitum: denſum: rebus cunctis præbere cauſam ut exiſterent arbitrabat̉: & propterea phyſicus dicitur. Sequutus eſt quidam ſol: omnis arcanæ philoſophiæ: a quo id ar-cificium nomen primo accepit: Pythagoras Samius: quem non erraſſe: ſed abalijs diſſenſiſſe: uere dixero. Ex numeris enim uniuerſa ipſe conficit. Eam diſci-plinam ex noſtris didicit: uetuſtiſſimā quidē illam & Syriæ & Chaldæorū: quāinde rediēs græcis poſthac uerbis atqꝫ ſentētijs illuſtrādo: admirationem ſuishominibꝰ de ſe præbuit: tantā: ut quo illum appellarēt nomīe dubitarēt. Ceſſolaudare principē hūc philoſophoꝝ: qui priore uidit̉: ſecūdum habet: &qd̓ par laus īueniri a me nulla queat: Et ſimul ne mihijpſi nimis blādiri uidear: ſiextollā eas artes & uirū quē tu ipſe me ſequi ꝓdidiſti: Epicurū uni tibi laudādū