Druckschrift 
Capnion, seu De verbo mirifico : Mit Beigabe des Conradus Leontorius
Seite
191v
Einzelbild herunterladen
 

DE VERBO MIRIFICIfacit: Quin & apud ueſtrates Sueuiæ populos: ſuper amnem philiſium Geppi-niæ oppidi: fons quaſi ſapore uini fluit. Ipſe me dicā dies: ſed annus deficiet:ſi naturæ ſingula miracula recenſere cupiam: quæ tamen haud clam uobis ſunt.Etenim quod ex hominibus eruditiſſimis accepi: tantū uos abundare uarijs &litterarū & rerū experimentis: ut nihil uel tam minimū: uel tam maximū ſit: qd̓uos fugiat: aut locis uiſum: aut libris cognitū: eo facile conijcio fruſera me ml̓tade mirabilibus prædicare: cum qd̓ ego pro nouitate ſtupeo: id uos ueſtri fre-quētia ſolitū habeatis & quotidianū: At ego ſine cōtrouerſia pro uno in Germania miraculo: uoſipſos quæro: qua uirtute: qua doctrina uiros ꝗͣ graues ꝗͣ ſanctos omniū optima de uobis iudicia: ſupra ꝗͣ dici poteſt exuperantes: quale in ipſoingreſſu: in foribus ipſis: & ſalutationis initio ſatis exploratū teneo: quæ uultuūdiuina figura: quis lepos in uerbis: quæ in me ſuſcipiendo humanitas: exactæſapiētiæ ſæpe interiecti ſermones: uniuerſi mores perfectiſſimos uiros oſtēdūt:Incredibile eſt ꝗͣ gaudeam ueſtro frui colloquio doctiſqꝫ uerbis ornata & perpolita oratione: & dignis cognitu atqꝫ auditu ſententijs: ut tam liberali: tam muni-fica ueſtri cōuerſatione tot tantoſqꝫ: tot itineribꝰ ſuſceptos labores lenire atqꝫſedare: uel potius omnino leuare poſſim. Tum copia dictorum percitus BA-RVCHIAS: audi Capnion inquit: quē partū Sidonedidit. Nam ita facile cre-diderim: quæ is de Phœnicibus magna prædicat: iſti modo uideant: qui iam to-tum ferme orientē ignorātiæ barbariæqꝫ damnent: cum neſcio quem Scythamaut quos Sauromatas: aiant humanitatis & doctrinæ hoſtes: eam inuaſiſſe regi-onem atqꝫ tenere: ut ne futurus ſit ſuperſtes qui artes colat. Sed tu in quantosme Sidoni ſtupores cogis eloquētia tua? At ille: Parū extat in me Baruchia qd̓tanti facis. Fruſtra enim extollere niteris: quæ ipſe in me minutiſſima cognoui.Et caue ſatis ne iuſte: tam anguſtis uerbis meis eloquentiæ nomen indideris.Quid enim hac noſtra oratiuncula uix tandem expreſſimus aliud ꝗͣ punicægentis aptiſſimā ingenij conditionem: id quod cunctæ quidem hiſtoriæ tradūt:& res propalam extat. Sueuiæ quoqꝫ ueſtræ laudem attigi: cuiꝰ ambo locuple-tes orbi teſtes eſtis: neqꝫ ullo præter uos ſpectaculo erit opus. Poſtea ut multi-loquētis fert linguæ cōſuetudo: quidam furor excidit ore: uidelicet niſi naturāſenſibilem: nihil eſſe dignum arte ſeu diſciplina. Et ſi non de nullis rebus (ſicutiSocrates eſtimabat) at ſaltem de his ipſis quæ naturæ ſubiacent: & ſenſui patēt:erit potiſſimū id quod uocamꝰ ſcientiam. Nam de diuinis ego arbitror nullamhomini cōceſſam eſſe ueram cognitionem. Quem cum ſermonem Baruchiasinterpellaret: Sidoni doctiſſime inquit: & ut puto uir omniū optime: quod lon-ge præſtantius eſt: Ignoſce. Nam innata mihi quædam prope loquētiæ temeri-tas præuenire me facit Capnionē hunc uenerandæ probitatis hominē: & litte-rarum quoddam pelagus ac ætatis noſtræ diuinū ſpecimen: obqꝫ id in iſta mihidiſputatione iure præferendum. Sed uetus mos eſt: ut ꝗͣ quiſque balbutit ma-xime: tam geſtiat loqui maxime: nec ullis patet dicendi campus magis ꝗͣ igna-ris: quod & mihi accidit: ut cum tu diſſeras: ego præ iſto uulgatæ ſapientiæ uiroſilētia rumpā. At feras æquo animo Capnion. Tum is: At tu perge libere: atqꝫpertexe quod exorſus es. Itaque ꝗͣ multa pergnauiter & diſerte de multis rebꝰdixiſti Sidoni Baruchias inquit: ſupra ꝗͣ noſtrātes philoſophi ſolent: qui ut qui- graculi: totos dies de omni negocio: uno tamē barbarico ſtrepitu garrireceſſant: nullis adhibitis ornamētis: nll̓o eloquētiæ flore: nec oratoris ullo munere: ut non de ſacratiſſima ph̓ia: ſed de prophano uulgi cōmercio: de ſub haſtapignorū licitatiōe: de bacchantiū tumultū: de leuiſſimoꝝ cōuitio: de baiaꝝ cō-tumelijs agi putares: quoꝝ ego cōſuetudine: ſil̓e quoqꝫ contagiū & parē labemcontraxi: ut haud iniuria mihi Tyndarei uerſiculum obieceris: apud Horeſtem