DE VERBO MIRIFICOpicaſqꝫ docuit noſtra uerba conari? Magiſter artis ingenijqꝫ largitor uēter: negatas artifex ſequi uoces: ut ait Satyrus ille. Igitur qd̓ non ꝓpter ſe diſcitur: ſedꝓpter diurnū uictus humani cōmerciū: ꝓpter terrenas cōcupiſcētias: humanæmenti extraneas: quo nā id ego pacto philoſophiæ ſacratiſſimæ tanqͣ membrūadiungā: ſine quo manca uideri poſſit: ut qui pede caret claudus nominet̉: & ꝙlingua mutus? Omitto hæc: neſcio enim quæ procella: quis me fluctꝰ hūc deri-uauit. Redeo unde digreſſus eram INam omnē ego uitæ meæ curſum in con-templatione rerum naturalium cōlummare ſtatui: ex qua ſola oritur quā uereſcientiam dicere poſſumus. Cætera enim aut inſtrumenta ſunt ſciētiæ: aut ſup-putationum diſciplinæ: aut cōmunis eſtimationis uſus: aut figmenta cogitatio-num: de rebus quas abſqꝫ corpore ac materia ſubſiſtere opinantur: & propteraſimplices nominant: eæ cū nō ſint uſqͣ: tamen eſt genus hominum qui non ſati-antur de rebus ſenſui noſtro ſe offerentibus ſcientiam abſumere: quæ falli fallereqꝫ non poteſt: ſed onerant mentem cogitatione quorūdam tenuiſſimorumflatuum: & ſeparatarum formarum: quæ quoniam in natura nō ſunt: ſed ſupranaturam eſſe putantur: iccirco metaphyſica uocant. Hæc ego non eo conſiliodiſputo ut homines eruditos redarguam: quāꝗͣ reprehendendi uidentur: ſi ri-tum ſciendi quo fonte hauriatur: & qua ſemita procedat: æqua lance pōdere-mus. De quo Ariſtotelem tuum loqui ſinas optime Capnion: in cuius te palæ-ſtra plurimum exercuiſſe atqꝫ inde gymnici certaminis exacto tempore: inſi-gnemtiaram: & aureos annulos te tuliſſe ferunt. Nam Baruchias hic magis (utaudio) Pythagorā ſequi dicit̉: & ſi quis alius uixit antiquior Magus. Stagiritesitaqꝫ ille in reſolutoriorū poſteriorū libro ſecūdo: ad extremū prope: in hanc ta-me ſententiā expoſuit: quæ ut arbitror non nihil hūc quadrant. Audite ambo:ſi forte latine ſatis explicare poſſum. Eſt enim (ut ſcitis) & græce nimiū ſentico-ſus Ariſtoteles & umbroſus & etiā ſcaber: nec niſi a ſuis uoluit intelligi. Verbaillius ſunt huiuſcemodi. Ex ſenſu pullulat quā dicimus memoriā: ex memoriauero ſæpius eiuſdē rei obtenta: naſcit̉ peritia. Plures enim numero memoriæ:una eſt peritia. Ex peritia autē uel extoto in anima quieſcente uniuerſali uniuſ-cuiuſdā de pluribus abſumpti: quod quidem in ſingulis unum inerit illis idem:artis principiū oritur & ſcientiæ. Audiſtis Ariſtotelē: cui haud abſimile Afraniꝰquōdā poeta & lepide & prudēter: nec minꝰ uere: in libro cui Sellæ inſcriptioeſt: de ſcientiarū ſcaturigine prodidit hoc uerſo. Vſus me genuit: mater pepe-rit memoria. Igitur cū ſcientiā adepturos uti oporteat artubus & ſenſuū inſtru-mentis: ſine quibus ignorare cōtingit uniuerſa. Nec enim cæcus colores nouit:nec ſurdus uerſuū meſuras aut citharæ modū: Iam erit neceſſe: res ſolū corporeas nos poſſe cōprehendere: quādo de corpore id quod tenuiſſimū eſt: perpetuo quodā fluere manat ad ſenſuū noſtrorū foramina: deinde idipſum iugi motu remotoqꝫ ocio: ipſa in thalamū ſuū imaginatio introducit: in qua rerum for-mæ in hominū intelligentiā reſplendent: ut ab unda ſtante radius in pupillamflexus: quæ omnia corpora ſunt & corporū fluores. Vnde mihi rectius Empæ-docles dixiſſe uiſus eſt: quod ſimili ſimile cognoſcimꝰ. Nec mora nec requies in-ter datur ulla fluendi: Perpetuo quoniā ſentimꝰ: ut ait Lucretius: quippe etem̄uarij ſenſus animātibus inſunt: quorū quiſqꝫ ſuā proprie rem percipit in ſe. Curproprie? Nam cætera uel fallunt uel fallunt̉: quæ ſcire quis ſe putat nullis ſenſi-bus adiutus. Sed Hercle uerentem ne peregrina uobis nimis ſuggeram: redu-cere me conatur Epicuri ſagax interpres ille: Quin pars inquit horum maximafallit: propter opinatus animi quos addimus ipſi: pro uiſis ut ſint quæ non ſuntſenſibus uiſa. Nam nihil egregius ꝗͣ res eſt cernere apertas. Id illi non conſyde-
Druckschrift
Capnion, seu De verbo mirifico : Mit Beigabe des Conradus Leontorius
Entstehung
Seite
190v
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten