Druckschrift 
Capnion, seu De verbo mirifico : Mit Beigabe des Conradus Leontorius
Seite
190r
Einzelbild herunterladen
 

LIBERcias: dūmodo mulceat̉ qui iuri dicendo præeſt. Apud Vlpianū: abſqꝫ cōtrouer-ſia uirū cōſultiſſimū: legitur Barbarius quidā Philippus: cū ſeruus fugitiuus eſſetRomæ præturam petijſſe: tum prætor deſignatus: & prætura tādem functuseſt: receptūqꝫ fuit: nihil eorū reprobari: quæ ſeruus in tātæ dignitatis uelamētogeſſerat. Idem grauis autor de ſtatu hominum: hæc poſteritati ſcripta reliquitIngenuū accipi debere: etiā eum de quo ſententia lata eſt: ꝗͣuis reuera fuerit li-bertinus: quia res iudicata ꝓ ueritate accipit̉: Et Paulus Romanorū peritiſſimꝰiuris: ait: Hodie ꝓpter uſum imperatorū: ſi in argēto relatū candelabrū ſit argē-teum: argenti quoqꝫ eſſe: nō aūt ſupellectilē: quoniā error ius faciat. Quod igit̉uel populo uel principi ſeu regi: hoc eſt iudici placuit: tum per cōſuetudinē: tūper cōſtitutiones legis habet uigorē. Nā ut Iulianus inquit: Cū ipſe leges nullaex alia cauſa nos teneant: ꝗͣ qd̓ iudicio populi receptæ ſunt: & populus lege re-gia omne imperiū & poteſtatē in regē cōtulit: liquido apparet omnē iuriſprudētiā ex uoluntate hominū ſola pendere: quæ ſi eſt ſuffragatrix bonoꝝ & maloꝝſubiugatrix: bona res dicit̉: & publica & priuata. Sin aliter: cōtraria: Propt̓ iniqͣem̄ quæ populo uel probāte uel tolerante fiunt: Heſiodus in operū & dierumlibro: cum multa de regibus & iudicibus iuſticiaqꝫ ſcripſiſſet: tandē uoluit plebēſæpe luere peccata regum: id eſt iudicū: Vniuerſos quippe iudices: nō ſolū ipſe:uerūtiā & Homerꝰ & cuncta quidē antiquitas: reges nominauit: quorū inſigneiuriſditionis ſceptrū geritur: Cuiꝰ teſte fuerit aduerſum Agamemnonē Achil-lis nobile illud iuramentū ſex aut ſeptē Iliadis uerſibus explicatum: Non apudimperitos: ſed ut ego arbitror & mecū longe plures: in hominū doctiſſimorū &humaniſſimorū cōſpectu loquor: quos non lateat: tam celebrē illā & uulgatamiuris exercitationē: & a quæſtuarijs ingenti precio licitatā: & a cōtrouerſiarū cōſultoribus pluſqͣ diuinā prope habitā: nullius uel mediocris momenti: quaſi ar-tem aliquā ſellulariā: aut cerdonicā rectius eſtimari: præſertim homini libenterad res altas & digniſſimas ſumma laude intendenti: ac non potius fragilia: caduca: fluxa & inania: gloriæ: puchritudinis: diuitiarū: ætatis Iudibria quælibet ad-miranti. Citabit̉ (ſi uultis) iſti ſermoni grauis & ſanctus teſtis & autor ualde bo-nus Cicero: qui ante tribunalia defendere auſus eſt meam in ea cauſa opinio-nem: etiā auſcultante & inuito Seruio: qui ſe tum aliquem doctum in iure ciuiliputabat. Oro te Capnion: quietiā in eiuſdem profeſſionis officina ſudaſſe uſqꝫad coronā & laurum diceris: Quod ornamentū: quæ dignitas: quæ gratia: quæadmiratio ſita eſt in eo ſtudio: quod tam tenui hominū opinione pendet: in ſin-gulis lr̄is atqꝫ interpunctionibꝰ uerborū occupata: qd̓ omniū factionū autoritas& iniuriarū robur: & iurgiorū incendiū: & iniquitatis fomentū eſſe conclamatab omnibꝰ: non dico plebeis tantū: uerū etiam nobilibꝰ: quod ſolū inania magi-ſtratuū nomīa: & quotidiano timore pleniſſimos honores mercēnariaqꝫ lucra:& diuitias nemini ſapienti appetendas: ſibi metā figit: & ꝓpterea multorū inimicitias ſuis cultoribus aperte conciliat: quibꝰ tot Antonij: tot Catilinæ ob os uer-ſant̉: & animū quietis appetentē nō ſinūt eſſe quietū? Deinde non eſt difficilenoſſe: qd̓ ab omnibꝰ ſeruat̉: qd̓ uero nō uicatim obſeruat̉: id nō eſſe ius ꝑhibēt.Cur ergo admirabor tantopere: qd̓ mecū ꝗlibet lanij: coci: ſartores: piſcatores:aucupes: uenatores nouerint? Magnū uobis ne uidet̉ ſcire nomē cuiuſqꝫ legis& ad omnē euentū applicare? Cur nō maioris eſtimabitis unguētariū: quē a re-ponēdo apothecariū uocāt: ſcire uniuerſa tabernæ ſuæ uaſcula: pyxidas: urce-olos: pateras: ciathos: phialas: aromata: pigmēta: pharmaca? Aut ſutorē meminiſſe quālibet formā cuiqꝫ pedi addere: ſimul & ſubulas quoqꝫ acus: forfices: di-gitalia nō obliuiſci? Quæ oīa uſus: exercitatio: neceſſitas & urgēs ī rebꝰ ægeſtasedocet: & qn̄qꝫ hoꝝ ſil̓ia: fames bruta cogit: Quis expediuit pſithaco ſuū chære