Druckschrift 
1 (1499) Opera philosophica minora et theologica
Entstehung
Seite
171r
Einzelbild herunterladen
 

In cōpica Ticero. Commentarioꝝ li. vl. 71

Nam ingenioſos opulentos: etatis ſpatioprobatos dignos quibus credatur putant: non recte fortaſſe: ſed vulgi opinio mutari vix poteſt: adeamqꝫ omnia dirigunt: qui iudicant. qui exiſtimant. Qui enim rebus his quas dixi: excellunt:ipſa virtute videntur excellere. ſed reliquis quoqꝫrebus: quas modo enumeraui: quamꝙͣ in his nulla ſpecies virtutis eſt: tamen interdum confirmatur fides: ſi fortuna aūt ars quedam adhibetur.Magna eſt enim vis ad perſuadendum ſcientie:aut vſus: plerumqꝫ enim creditur his qui experti ſunt. Facit etiam neceſſitas fidem: que tum acorporibus tum ab animis naſcitur. Nam verberibus: tormentis: igni fatigati: que dicunt: ea videtur veritas ipſa dicere. Ea que etiam a perturbationibus animi ſunt: dolore: cupiditate: iracundia: metu: quia neceſſitatis vim habent: afferuntauctoritatem fidem. Cuius generis illa etiamſunt: ex quibus verum nonnunꝙͣ inuenitur: pueritia: ſomnus: imprudentia: vinolentia: inſania. Naꝫ parui ſepe indicauere aliquid quod ꝑtinet ignorari. per ſomnum. vinum. inſaniam multa ſepepatefacta ſunt. multi etiam in res odioſas imprudenter inciderunt. vt ſtaterio nuper accidit. qui ealocutus eſt bonis viris ſu bauſcultantibus parieteinterpoſito quibus patefactis in iudiciumqꝫ prolatis ille rei capitalis iure damnatus eſt. huic ſimile quoddam de Lacedemonio Pauſania accepimus. concurſio autem fortuitorum talis eſt. vt ſi interuentum eſt caſu cum aut ageretur aliquid quodproferendum non eſſet aut diceretur. In hoc genere etiam illa eſt in palamedem coniecta ſuſpicio.num proditionis multitudo. Quod genus refutare interdum veritas uix poteſt. huius etiam generis eſt fama vulgi quoddam multitudinis teſtimonium. Que autem virtute fidem faciunt. ea bipartita ſunt. ex quibus alterum natura valet. alteruminduſtria. Deorum enim virtus natura excellit.hominum autem induſtria. Diuina hec fere ſuntteſtimonia. primum orationis. oracula enim ex eoipſo appellata ſunt. ineſt his deorū oratio. Deinde rerum in quibus inſunt quaſi quedam operadiuine. Primum ipſe mundus. eiuſqꝫ omnis ordo ornatus. Deinceps aerei volatus auiū atqꝫcantus. Deinde eiuſdem aeris ſonitus ardoresmultarumqꝫ rerum in terra portenta. atqꝫ etiamper exta inuenta preſenſio. a dormientibus quoqꝫmulta ſignificata viſis. Quibus ex locis ſumi interdum ſolent ad fidem faciendaꝫ teſtimonia deorum. in homine virtutis opinio valet plurimum.Opinio eſt autem. non modo eos virtutem habere qui habeant. ſed eos etiam qui habere videantur. Itaqꝫ quos ingenio: quos ſtudio. quos doctrina preditos vident. quorumqꝫ vitam conſtantem probatam. vt Catonis. Lelij. Scipionis. aliorumqꝫ plurium. videntur eis eſſe. quales ſeipſi velint. Nec ſolum eos cenſent eſſe tales qui in hono

ribus populi reqꝫ publica verſentur. ſed oratores philoſophos poetas hiſtoricos ex quorumdictis ſcriptis ſepe auctoritas petitur ad faciendam fidem. Expoſitis omnibus argumentandilocis illud primum intelligendum eſt nec vllā eſſediſputationem in qua non aliquis locus incurratnec fere omnes locos incidere in omnem queſtionem. quibuſdam queſtionibus alios quibuſdamalios eſſe aptiores locos. Queſtionum duo ſuntgenera. Alterum infinitum. Definitum alteruꝫ.Definitum eſt quod hypotheſim greci. nos cauſam. infinitum quod Theſin illi appellant. nospropoſitum poſſumus nominare. Cauſa certisperſonis locis temporibus actionibus. Negocijs cernitur aut in omnibus aut in pleriſqꝫ eorū.propoſitum aut in aliquo eorum aūt pluribus. nectamen in maximis. Itaqꝫ propoſituꝫ pars eſt cauſe. ſed omnis queſtio earum aliqua de re eſt quibus cauſe continentur. aut vna aut pluribus autnonnunquam omnibus. Queſtionum autem quacunqꝫ de re ſint. Duo genera ſunt vnum cognitionis. Alterum actionis. Cognitionis ſunt he quarum eſt finis. ſcientia vt ſi queratur an a natura iusprofectum ſit. an ab aliqua quaſi conditione hominum pactione. Actionis autem huiuſmodiexempla ſunt. Sit ne ſapientis ad rempub. accedere; Cognitionis Queſtiones tripartite ſuntaut ſit ne. aut quid ſit. aut quale ſit queritur. haruꝫprima coniectura. ſecūda diffinitione. tertia iuris iniurie diſtinctione explicatur. Coniecture ratio in quattuor partes diſtributa eſt. Quaruꝫ vnaeſt cum queritur. Sit ne aliquid. Altera vnde ortum eſt. Tertīa que id cauſa effecerit. Quarta inqua de mutatione rei queritur. Sic nec ne ſit vtquidnam ſit honeſtum. quid equum re vera. anhec tantum in opinione ſint. Unde autem ortumſit. vt cum queritur. natura an doctrina poſſit effici virtus. Cauſa autem efficiens ſic queritur quibus rebus eloquentia efficiatur. De commutatione ſic. Poſſit ne eloquentia commutationealiqua conuerti in infantiam. Cum autem quidſit queritur. notio explicanda eſt proprietas diuiſio partitio. Hec enim ſunt diffinitioni attributa. additur etiam deſcriptio quam υη τρcφήυ greci vocant. Notio ſic queritur. Sit ne idequum ei qui plus poteſt vtile eſt. Proprietasſic. In hominem ne ſolum cadat. an etiam in beluas egritudo. Diuiſio eodem pacto partitio.tria ne genera bonorum ſint. Deſcriptio qualisſit Auarus. Qualis aſſentator ceteraqꝫ eiuſdemgeneris in quibus natura et vita deſcribitur.Cum autem queritur. Quale quid ſit aut ſimpliciter queritur aut comparate. Simpliciter expetenda ne ſit gloria. Comparate preponenda ne ſitdiuitijs gloria. Simplicium tria genera. Deexpetendo fugiendoqꝫ. De equo iniquo. dehoneſto turpi. Comparationum auteꝫ duo vnū