De interpretatione ſecūde editiōis liber. v.
Non omnis eſt non homo non iuſtusQuidam non homo non iuſtus eſtNon omnis non homo iuſtus eſt¶Vas igitur ſi quis diligenter inſpexerit duas comparationes duabus conuenientiſſimam conſequentiam conſenſumqꝫ monſtrabunt.¶ Incipit liber quintusAximam operis huius emenſi parteꝫ eaque ſequuntur licet magnis queſtioniM Ibus impedita tamen audacius atqꝫ animoſius exequemur. nec de fatigari ī ſingulis partibus oportet totius dialecticeIprodere aggreſſuꝫ atqꝫ expedire doctrinam. itaqꝫ rectam cōmentationis ſeriē teximus.¶ Tranſpoſita vero nomina ⁊ verba idem ſignificant: vt eſt albus homo. ⁊ eſt homo albus. nā ſi hocnon eſt: eiuſdem multe erunt negationes. ſed oſtēſum eſt: quia vna vnius eſt. eius enim que eſt. eſt albus homo. negatio eſt. non eſt albus homo. eiꝰ vero que eſt. eſt homo albus. ſi non eadem eſt ei queeſt. eſt albus homo: erit negatio vel ea que eſt. noneſt non homo albus. vel ea que eſt. non eſt homo albus. Sed altera quidem eſt negatio eius que eſt. ēnon homo albus. alia vero eius que eſt. eſt albꝰ homo quare erunt duę vnius.¶ Docet nunc quoniam ſi nomina ⁊ verba tranſferantur ⁊ aliud prius aliud vero poſteriꝰ predicetur: vnāſine dubio ſignificantiam retinere. Siue enim quisdicat. eſt homo albus: ſiue eſt albus homo ſiue homo albus eſt: ſiue albus homo eſt: ſiue quomodolibetaliter ordinem predicationis per mutet: eadeꝫ ſine dubio ſignificatio permanebit. ⁊ hoc quidē fortaſſe oratoribus vel poetis non eodem modo perſpiciendumeſt: quo dialecticis. Etenim quantum ad compoſitionem orationis ſpectat: maxime differt quo verba⁊ nomina predicationis ſue ordine proferantur. Multum enim intereſt in eo ꝙ ait Cicero. ad hanc te amētiam natura peperit: voluntas exercuit: fortūa ſeruauit. ita dixiſſe vt dictum eſt: an ita. ad hanc te amentiam peperit natura: exercuit voluntas: ſeruauit fortuna. Sic enim minor eſt ſententie magnitudo: minuſqꝫ in ea lucet id ꝙ ſi ſic cōponatur eminet: ⁊ ſe ſevel nolentibus hominum auribus animiſqꝫ patefacitRurſus cum dicit virgilius paciqꝫ imponere morempotuiſſet ſeruare metrum: ſi ita dixiſſet. moremqꝫ imponere paci. ſed eſſet debilior ſonus: nec eo ictu verſus tam preclare vt nunc compoſitus diceretur. ergonon idem valet oratoribus vel poetis verborum nominumqꝫ ordo mutatus. Quod enim ad compoſitionem ſpectant: multum in ordine ſermonum ornamenti reperient. Dialecticis vero quibus nulla eſt ad orationis leporē cura loquendi a quibuſqꝫ ſola veritas ꝑſcrutatur: nihil differt quolibet ordine verba ⁊ nomina permutentur: cum tamen eandem vim quā priusin ſignificatione retineant. ſed nec apud ipſos modisomnibus permutato ordine dictionis eadem ſempervis ſignificatioqꝫ ſeruatur. Hec enim particula quenegatiua eſt ideſt non multum valet multamqꝫ differentiam perficit varijs adiecta locis. Si quis enim dicat homo albus non eſt: faciet indefinitam ſimpliceꝫnegationem. Si quis vero dicat. homo non albus eſtfaciet indefinitam ex infinito predicato affirmationē
Si quis autem predicet non homo albus eſt: idē quoqꝫ conſtituit ex infinito ſubiecto indefinitam affirmationem. rurſus ſi quis dicat omnis homo non iuſtuseſt. hec conſentit ei que dicit nullus homo iuſtus eſt.Quod ſi idem non ad vniuerſalem determinationeꝫponatur: vt dicatur non omnis homo iuſtus eſt. noniam vniuerſalis affirmatio infinite predicationis conſentiens vniuerſali ſimplici negationi ſit: ſed potiusparticularis negatio ſimplex: vides ne igitur quammultas faciat differētias negatiua ꝑticula diuerſe nominū predicationi coniūcta. Sed quāqͣꝫ hec ita ſint:poteſt tamen alio modo eadem diuerſis in locis poſita eandem vim ſignificationemqꝫ ſeruare. ſi enim ſitpoſita non particula cum vniuerſalitate ſua: cum eadem ipſa ſepius permutetur: idē ſine dubio in ſignificatione conſiſtit. Si quis enim dicat non omnis homo albus eſt: particularis eſt ſimplex negatio. ſi quisv̓o ſic dicat. homo non omnis albus eſt: eadem ſignificatio eſt. Uel ſi hoc modo. homo albus non omnise nec hec a ſuꝑiore ſignificatione diſcedit. vel ſi quisamplius permutet dicens homo albus eſt nō omnisa ſuperiore ſignificatione nil diſcrepat. Eodem modovel ſi quomodolibet aliter permutetur: cum propriatamen vniuerſalitatis determinatione diuerſo modopermutata ideꝫ ſemper neceſſe eſt in ſignificatiōe ſeruetur. eodem modo ſi eadem non particula cum alionomine vel verbo iuncta ſepius tranſferatur. Ut cuꝫdicimus homo iuſtus non eſt. Rurſus homo non eſtiuſtus. rurſus non eſt homo iuſtus. eadeꝫ ſignificatioretinet̉. Quocirca ſi ſola particula negatiua permutata ſit: ⁊ non eodem ſemper ordine predicetur: multas differentias faciet propoſitionum. Si vero iūctacum alio nomine ſepius (vt dictum eſt) tranſferatureadem in tranſlationibus omnibus ſignificatio perenanebit. His igitur ita diſpoſitis videndum eſt queſit Ariſtote. demonſtratio. verba ⁊ nomina tranſpoſita eandem ſemper vim ſignificationemqꝫ ſubijcere.ait enim tranſpoſita vero verba ⁊ nomina ideꝫ ſignificant: vt eſt homo albus eſt. albus homo hec enī trāpoſitis nominibus atqꝫ verbis eandem retinent ſignificationem. In illa enim prius albus eſt: poſterius homo. in hac autem prior homo: poſterior albꝰ ꝙ ſi hocfalſum eſt: ⁊ non ſint eedeꝫ: ſed a ſe diuerſe ſunt. Impoſſibile aliquid inconuenienſqꝫ contingit. erunt eniꝫdue negationes vnius affirmationis quod eſt impoſſibile. Oſtenſum enim eſt quoniam vna vnius eſt aſfirmationis negatio. Nunc igitur videamus ſi he affirmationes que dicunt eſt albus homo: ⁊ eſt homoalbus: non ſunt eedem: ſed diuerſe quemadmodumvnius affirmationis due ſunt negatiōes. ⁊ primo quidem diſponantur hoc modo. eſt albus homo. eſt homo albus. huius ergo propoſitionis que dicit eſt albus homo erit negatio ea .ſ. que proponit non eſt albus homo. alia namqꝫ que eſſe poſſit rationabiliternon poterit inueniri. diſponantur igitur rurſus eedē⁊ ſuperior affirmatio cum propria negatione.Eſt albus homonon eſt albus homoeſt homo albus¶ Cum igitur eius que dicit eſt albꝰ hō. negatio ſit eaque ꝓponit nō eſt albus hō. ſi ea que dicit ē homo albus diuerſa erit ab ea ꝓpoſitione que ꝓnūciat ē albꝰhō alia erit eius negatio. ſit ergo aut ea q̄ dicit nō ē